Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7309. 1645 februari 11. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1[Excellentissime et illustrissime domine,] Quae nuper de Italicis scripsi rebus,Ga naar voetnoot2 vera sunt; nam et commutationes locorum factae sunt inter regem Galliae et Sabaudiae ducem, et copias, cum Gallicas, tum Hispanicas ivisse in Catalaniam constat, tum vero cardinalis Valencaeus, qui hinc eiectus credebatur, accepisse ab hac aula deprehenditur XX millia scutatorum pro itinere et promissum de decem millibus scutatorum annuis, praeter spem legationis. A Francofurto vero quae discimus,Ga naar voetnoot3 haec sunt: venisse Gallicum Magontiaci praefectum, ut Ursellam oppugnaret tribus machinis, sed defuisse ei illico pulverem bellicum et globos, neque potuisse haberi a Francofurto. Post triduum, cum abire iam pararet, ab hostium illis qui ex propinquis egressi erant praesidiis,Ga naar voetnoot4 ex peditatu multos occisos aut captos, disiectum equitatum, machinas captas. [Ex eo alias, etiam Bavaricas, copias ad illa apud Francofurtum loca venisse.]Ga naar voetnoot5 A duce autem Bavaro quintum quemque subditorum militiae adscribi, praeter Italos quos per Gillonem Hasium accepit. Archiducem Leopoldum fore summum ducem copiarum caesarianarum et Bohemiae praefectum. Gallassio crimina intendi sperarique a caesarianis qui de eius exercitu disiecti fuere, eos in hiberna Hazfeldica semet recollecturos.Ga naar voetnoot6 Metui, ne mareschallus Torstensonius in Superiorem Palatinatum invadat. Fama eius successuum perterritas copias in Hungaria Austriacas et animos additos Ragozio. Landgravii Friderici, qui Dresdae captivus tenetur, libertatem brevi sperari. Haec sunt, quae dicuntur illis in locis. At a Madritio nuntiatur non potuisse marchionem Tarracusae per viam Badaioxi intrare in Portugalliam. Sermones ibi esse de matrimonio regis Poloniae cum filia maiore archiducissae Austriacae. Sed alios aut hanc aut eius sororem destinare regi Hispaniae. Quosdam maiorem regi Hispaniae, minorem eius filio et utramque advocandam in Hispaniam, ut de eis fiat quod expediet. Sed optare imperatorem, ut filius regis Hispaniae suam ducat filiam. Ducem Medinae de Turribus esse Valentiae, optantique ipsi, ut Romam mittatur legatus, alios se opponere. A Mediolano ivisse monachum qui provincialium querelas contra praefectum marchionem Veladam deferat in Hispaniam. Successores | |
Veladae alios ab aliis destinari, ut Leganesium, Cantelmum, admirantem Castellae. Aliunde audimus Gallos a Montemagno Montisferratensis ditionis repulsos. Missam e Gallia pecuniam ad Ragozium.Ga naar voetnoot7 Turcae consilia contra Melitam ferri.Ga naar voetnoot8 Wendelam in Lotharingia a Gallis occupatam. A duce Carolo pecuniam dari mutuam regi Hispaniae. A rege vero Hispaniae pecunias novas offerri circulo inferiori ad Rhenum, ut eius opera uti possit, ubi tulerit occasio, et quidem XVI millia thalerorum imperialium ad conscribenda sex militum millia. Hiberni milites, Galliae militaturi, Machloviam in Aremorica Britanniae advenere.Ga naar voetnoot9 Harcurtius brevi hinc abibit in Catalaniam, et dux Longavillanus Monasterium, ut quidem in aula rumor est. Rupella multum damni fecit per graves huius temporis procellas, tum in navibus, tum in salinis. Cardinalis Lugdunensis a Roma in Galliam venit. De Anglia solent hic varia tradi et credi. Fama receptior est parari in Hibernia XII millia, regi militatura. Arcem Chirkam captam a parlamentariis. In Hamtonia apud Christkircham parlamentarios male habitos a regiis, sed mox regios per Middeltonum depulsos. Totum ordinem insidiarum, quas regii in Duberniam struxerant, detectum.Ga naar voetnoot10 Chardum, locum in Crokehornio, derelictum ab Hoptone, regio duce. Legatos a rege ad pacis negotiumGa naar voetnoot11 esse Richemontium, Suthamtonium,Ga naar voetnoot12 Dorsetum, Eduardum Hidam.Ga naar voetnoot13 In Cornubia impediri dilectus regios; in Schopschiria vero etiam nobilitatem expelli. Wallerum ire in partes occidentales cum sex mille partim peditibus, partim equitibus, et expectari ab eo draconarios centum. Comitatum Sussexiae ad sui tutelam conscripsisse | |
bis mille pedites, equites ter mille. Farfaxio adesse plus viginti horainum millibus; contra praecipuum regis exercitum ire Middeltonium et Holbornam. Deus, etc.
Lutetiae, I/XI Februarii 1645.
Turcae iterum navibus longis Italiae oram advecti exscensum fecere in Calabria apud Rupem Imperialem, Petropaulum et Scylacaeum. Tartari vero incursarunt campestria Walachiae proxima et minari dicuntur Poloniae. Papa quendam in Hiberniam mittit ministri apostolici nomine. Mareschallus Turenae apud Flershemium est. In Pictonum urbe et terris bis terra movit multaque aedificia disiecit. Hispani in castellis ad Mardicum tria millia militum posuere et fossam quae ibi est tutantur structis militum receptibus. | |
Bovenaan de brief in de copie te Dresden: Axelio Oxenstiernae. Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Cardinalis Valencaeus beneficio liberali satis exceptus; ergo quae ante gesta conficta saltem fuere simulatione. Germanica, Hispanica. Italica. Lotharingica. Anglica. Varia. |
|