Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7306. 1645 februari [11]. Aan Christina van Zweden.Ga naar voetnoot1Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, Legi summa cum voluptate scriptum in Suedia Germanico sermone editum contra Danorum scripta.Ga naar voetnoot2 Vidi et documenta quae isti scripto sunt addita, continentia historiam rerum quas Daniae rex gessit in pacis negotio et quibus commercia foederaque turbavit. Nemo erit qui istis lectis addubitet, quin summa necessitas augustam Maiestatem tuam adegerit ad vitandam armis et vim et fraudes, nisi qui Daniae regi favent. Favent autem ei nonnulli, non quod eum ament - quid enim fecit ut amaretur? -, sed quod alio vellent verti omnes vires Maiestatis tuae, aut etiam quod successibus eius invideant. Plane con- | |
fido futurum, ut et alii sua arma iungant cum armis Maiestatis tuae, quo sic et honestior et tutior et in commune utilior pax paretur. Deus id velit idemque, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, in rebus omnibus Maiestatem tuam beet atque felicitet, augustae Maiestatis tuae obedientissimus subditus,
| |
Lutetiae, I/XI‹I› Februarii 1645. | |
Bovenaan de brief in de eerste copie te Leipzig: Argumentum. Invectiva est in Danos. Manifestum Suecicum contra illos laudat. |
|