Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7144. 1644 november 12. Van G. Rosenhane.Ga naar voetnoot1Excellentissime domine legate, Quamvis antehac multi, periculorum metu non absterriti, per mare hostibus infestatum in Germaniam transierint, nulla satis secura occasio mihi visa est, ex quo Excellentiae vestrae literae redditae sunt, qua prius quam cum hoc tabellario respondere possem. Ei vero Excellentiae vestrae mandato, ut rationes belli Danici hic Latine redditas mitterem, obtemperare etiamnum non liquet.Ga naar voetnoot2 Deprecatur iam onustus literis nuntius chartas graviores, neque cogendum esse duxi ut ferendas susciperet, cum non sperem eas quo tempore perveniunt Excellentiae vestrae, cui undique talia subministrantur, amplius opportuna[s]. Translator denique supra modum Suecicam sequutus est, depravato sensu, ut non dubitem in Belgicis istis inveniri integriorem.Ga naar voetnoot3 Igitur huius praetermissi obsequii veniam aliarum rerum relatione mereri vellem, nisi et hoc quantumvis desideranti inopinata corporis infirmitate prohiberetur; differendum igitur, donec firmetur paulum valetudo certaque occasione recentiora quaedam mitti possint. Id tantum hac vice ab Excellentia vestra obnixe rogandum habeo, ut quem tamdiu maximeque desideravi, operum suorum hactenus publicatorum catalogum transmittere dignetur.Ga naar voetnoot4 Excellentiae vestrae poemata Londini impressaGa naar voetnoot5 nuper in manus venere, quorum elegantia motus, non parum reliqua Excellentiae vestrae scripta optarem. Interim quamdiu frater meus Scheringius Monasterii commoratur, non incommodum fuerit, quando libet Excellentiae vestrae per eum literas commutare, qui Excellentiam vestram colit et veneratur,Ga naar voetnoot6 non secus ac, excellentissime domine, Excellentiae vestrae officiosissimus et servire paratissimus,
| |
Stokholmiae, die 2 Novembris stylo vetere 1644. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Febr. 1645. |
|