Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7071. 1644 oktober 1. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Video copiam navalem apud Suedos maiorem nunc esse quam fuit a multo tempore, et brevi credo et spero nos magni aliquid inde audituros.Ga naar voetnoot2 Quodsi citius quam ego fieri posse existimo pax fiat inter Suedos et Danos,Ga naar voetnoot3 tum putem paratae iam classis usum egregium fore in Americae partibus.Ga naar voetnoot4 Quae autem eae sint quae maximam gloriam atque utilitatem adferre regno Suedico possint, parcam dicere, cum sciam multos nunc esse in ministerio regni Suedici multum istarum rerum peritos. Tandem Roma papam edidit,Ga naar voetnoot5 Pamphylium dictum antehac, nunc vero Innocentium Decimum, bono nominis omine, ut et insignium, quae sunt columba in ore olivam gerens. Caeterum antehac fuit cum cardinali Francisco Barbarino, tunc legato, alienior a moribus Galliae Gallisque parum gratus. Postea nuntius fuit in Hispania creditusque in His- | |
paniam quam in Galliam propensior. Hoc tempore omni modo annisa est Gallia, suadente cardinali Mazarino, ne ille papa fieret. Contra res cecidit conspiratis partibus Romana et Hispanica. Unde cardinali Mazarino maeror creditur natus, et inde non levis quo tenetur morbus, quanquam ad hunc contulisse nonnihil potuerunt res Catalanicae. Nam ad Tarragonam Gallorum exercitus depulsus fuit ab obsidione magna cum Gallorum clade, quae tamen hic rumoribus imminuitur. Aiunt hic Hispanos terdecies mille venisse ab Ilerda per Urgeliam. Mottam Odincurtium relictis ad urbem Tarragonam peditibus bis mille quingentis et aliquo equitatu cum caetero exercitu et machinis duodecim et auxiliis Catalanorum ivisse contra hostem, sed fugatum machinis sarcinisque amissis. Nunc eo mittitur Harcurtius crediturque non successor tantum, sed et maius malum imminere Mottae Odincurtio, ideo quod pecunias undique sibi corradendo exercitum exhauserit, Catalanorum autem animos multum a Gallia abalienaverit. Longe aliter in Germania se gerit dux Anguianus, cuius cura tuti sunt rustici, vilis in castris per id annona, ius Spirae dicitur, commercia a Francofurto et Argentorato et rursum ad eas urbes liberrima sunt, velut in alta pace. Itaque post Wormatiam etiam Mogontiacum valde aequis legibus se Gallorum custodiae tradidit, estque ibi Gallia in meliore fama quam unquam fuit. Princeps Thomas post Sanctiam captam arcem novam Astae obsidet, aliis conatibus aut temere coeptis aut timide abiectis, ita ut querantur Galli periisse hoc anno ipsius usum et pecuniae et militis illis in locis. Regina Angliae valet meliuscule et creditur ventura ad Fontem Bellaqueum. Credo ad recuperandam valetudinem ei profuisse nuntios ex AngliaGa naar voetnoot6 qui asserunt a rege ita concisas Essexii copias, ut ipse Essexius cum comitibus XII mari sibi salutem quaesiverit, ea via ad Tamesis ostia ac sic Londinium iturus. Exspectabatur autem apud regem princeps Robertus cum altero bono exercitu crediturque rex agitare obsidium Plimuthi. Dux Aurelianensis Blesis adhuc est, sed brevi in aulam rediturus. Principem Condaeum Burgundia exspectat, Schombergium Languedocia. Dux Nemorosius, quia in sermone de duce Beaufortio suam adversus eum benevolentiam ostenderat, cardinali Mazarino factus suspectus et a duce Aurelianensi monitus, ut adiret cardinalem eique se purgaret, id recusarat nisi prius uxor ipsius, Beaufortii soror, ante aliquot menses abscedere ab urbe iussa, sibi redderetur; iussus et ipse abire est idque ei coram regina edixit dux ipse Aurelianensis. Gassio in operibus ad Wattam pergit, sed quae pluvia tempestas brevi interrumpet. De Mottae Lotharingicae obsidio durant rumores. Est in propinquo Magalottus cum peditibus quater mille et equitatu nonnullo et Vaubecurtius cum militibus non multis. Portugalli incursare Andalusiam dicuntur. De papa etiam hoc intelligimus propinquum eius quendam,Ga naar voetnoot7 quem cardinali Antonio commendaverat, a cardinali Antonio cum ignominia repulsum, unde inter ipsos odia; quibus sanandis proponunt nonnulli matrimonium inter filium Thaddaei Barbarini et filiam fratris papae. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam servet ac prosperet, Sublimitatis tuae cultur devotissimus,
| |
[Lutetiae], XXI Septembris/I Octobris 1644.
Qui hic vulgantur rumores, dant papae annos LXXII. Ante eum papam factum decretum est a cardinalibus, ne propinqui papae reditus accipere possent ultra XX millia scutatorum; ne principatus acquirere; ne protectores fieri regnorum: sapienter, utinam sic et caetera. Gassio dicitur cepisse in Flandria Novum Fossatum et abbatiam Blambergae, loca infirma. Hispani illorum locorum duces Tenerimundae conventum habent, diciturque esse controversia inter Castellirodericum et Piccolominaeum de regimine re- | |
rum.Ga naar voetnoot8 Magna pars Flandriae eius quae Gallicana dicitur, tributa incipit pendere Galliae. Pars aliqua militum Gallorum qui in illis locis fuere, ad Rhenum it. Subsequuntur eos milites ducis Lotharingici. Libellos multos Galli in Flandriam spargunt, ut eos ab Hispano abstrahant, sed sine fructu. Dux Aurelianensis a regina regente revocatur in aulam. Quater ferme mille Hassorum, partim pedites, partim equites, sunt apud ducem Anguianum et Hoechstam sibi cepere. Elector Mogontiacensis Coloniam se recipit. Apud Oppenhemum - nam et eum locum Galli cepereGa naar voetnoot9 - pons a Gallis fieri dicitur. Urbs Mogontiacensis levi collatione apud Gallos defungetur. Valde displicebit aulae Viennensi et res ipsa et exemplum. Si hoc facit elector, si Spira, quid non in posterum erit excusabile?Ga naar voetnoot10 Videntur autem Galli velle adoriri Bavaros qui in agro sunt Wurtenbergico. E Darmstadiensi terra ingens fit fuga. Spargunt ibi caesariani rumores adversos de Conigsmarchio, sed parum fidei reperiunt soliti talia fingere. Mittitur hinc marchio Rouillacus extra ordinem legatus in Portugalliam. Dicitur comes Antrymeus pro rege Angliae invasisse Scotiam et adiunctis sibi septem Scotorum millibus obsidere oppidum Janstonum, non plus viginti milliaribus ab Edemburgo. In hoc temporis articulo,Ga naar voetnoot11 quo totus orbis christianus iudicaturus est qui serio pacem, qui bellum velint, multum opto, ut quicquid in procuratoriis instrumentis controversiam pati potest, quamprimum tollatur veniaturque ad ipsa rerum capita absque ullis moris, et ut Suecia ea in re suae aequitatis exemplo Gallis praeeat. Cum eae sint quas intelligo Torstensonio copiae, maxime equestres, non culpo Gallasium, quod virium certamen facere non vult; et libens intelligo bona praesidia relicta ad oram maritimam, quasdam et obsidiones a Danis nostrorum metu derelictas. Quibus si aliqua accedat bona mari fortuna, poterit sperari aut cita pax in septentrione, aut Batavorum et Ansiaticorum cum Suecis ad tuendam commerciorum libertatem consociatio. Qui ex caesarianis Westphaliae praesidiis contrahitur miles, is credo aut mareschallo Torstensonio aut Conigsmarchio se obiicere vult, nisi ab Hassis retineatur, quorum conatus semper, hoc vero tempore maxime, adiuvandi sunt, quam ad rem et hic annitar; item ut iudicia in Palatinatu reddantur nomine electoris. Cardinalis Mazarinus non sine periculo aegrotat. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Classis Suedicae apparatus. Si pax fiat cum Danis utilis forsan in America. Novus papa Innocentius X; iudicium de eo. Hinc Mazarinus aegrotat; etiam ob res in Catalania male gestas. Anguiani prudentia in bello Germanico. Princeps Thomas Sanctiam cepit, Astam obsidet. Galli tamen queruntur. Angliae regina valet melius; mariti fortuna. De Aurelianensi, Condaeo, Schombergio. Nemorosius exul. De Gassione, obsidio Mottae, Magalotto, Vaubecurtio. Fama de Portugallis. Rixae inter cardinalem Antonium et propinquum papae. Papa dicitur 72 annorum. Decretum contra nepotismum. (B)elgica. De Aurelianensi. Varia de bello Germani(c)o. Caesareis ea displicent; rumores falso sparsi. Legatus ad Portugallos Rouillacus. | |
Janstonum in Sco(ti)a a regiis obsessum. Suadet pacis ergo controversias in procuratoriis tolli. De Torstensonio. Res (pr)osperae contra Danos. De exercitu caesareorum (in) Westphalia, Palatini terris. Mazarinus aegrotat. |
|