Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7050. 1644 september 17. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Regina regens cum aula ad Fontem Bellaqueum est;Ga naar voetnoot2 ituri sunt eodem rerum maximarum administri. Angliae regina valere melius incipit. Manet adhuc apud aquas Borbonias et oblectando eius otio mittuntur eo comoedi. De Philippiburgo dedito magnum hic, nec immerito, est gaudium. Naves ponti struendo sunt Germershemii, quod oppidum et arx in Gallorum sunt potestate,Ga naar voetnoot3 ut et Palatinatus multa, marchionatus Badensis excepto Stolhovio, Wurtenbergensis ducatus excepta Tubinga, ubi in arce tantum praesidium est Bavaricum, ut et Heidelbergae, exceptis insuper Laufa, Canstadia, Heilbruna. Exercitus autem Bavaricus, cum Tubadelium in se venire cum ter mille equitibus intellexisset, a Nicro ad Danubium se recepit. Dux Bavarus quicquid habet copiarum contrahit et iussit Ingolstadium duci quotquot Gallorum habet captivos. Erlachius arcem quandam cepit non longe a Friburgo, utilem aliquando futuram ad eius oppidi obsidium. Bavarus spem suam collocat in agnata Gallis futuri incuria et in appropinquante hieme. Attamen elector Mogontiacensis iam se recepit Francofurtum, et eodem rapta undique vina misit Robolledus. Et Darmstadiensis landgravius videtur se inclusurus Giessae. Wormatia dicitur Spirae exemplum imitata; qui autem Spirae fuerant Lotharingi ivisse Francodaliam. Multum in illis locis apparet pecuniae Gallicae. Merciaci literae ostendunt eum non desperare, Caesareani volunt manere eum, qui Francofurti est, conventum, ut ad pacem consilia imperatori suggerat, aut ad bellum, si ita res fert, pecunias. Epistolas | |
Davausii ad ipsum remitti volunt. Ex Philippiburgo quingenti exiere milites. Viennae pestilentia grassari dicitur, in agris autem magna fieri vastities. Moles illa Tarragonae portui imminens ab Hispanis recepta est. Arcem novam Astae, captam ab Hispanis, ut recipiat, laborat princeps Thomas. Melos per Galliam redibit in Hispaniam. Ducem Vindocinensem quidam iturum Viennam putant. Romae in urbe quidem res sunt satis tranquillae, at in conclavi magni motus, et interdum vis non abest. Contra Florenzolam tanta facta est coitio, ut spem omnem amiserit. Creduntur inter se conventurae factiones duae Romana et Hispanica contra Barbarinum. Mortuus ibi est Sancti Chaumontius, regis Galliae legatus. Apud regem Angliae quidam ex consilio regio capite plexus est. Sunt qui pacem suadeant; obstant principes Robertus et Mauritius, nec mirum, cum ipsi parlamentario decreto a pace sint exclusi. Princeps Robertus cladis aliquid accepit, ut et Hiberni romanenses, quorum viginti millia a duodecim protestantium millibus cancisa ac fugata dicuntur. In parlamento Anglicano discordiae magis magisque erumpunt, quibus an remedium allaturus sit elector Palatinus, magnifice ubique receptus et Withaliae hospitium habens, videbimus. Dux Aurelianensis et cardinalis Mazarinus videre dominum Castellinovium, antehac sigillorum custodem, ruri;Ga naar voetnoot4 creditur Castellinovius ideo, quod peritissimus sit rerum et Germanicarum et Belgicarum, destinari successor Davausio, qui ob perpetuas cum Serviano contentiones,Ga naar voetnoot5 forte et ob causas alias hic esse malit. Dux Aurelianensis vetera iura vicariorum regni repetit, auctore Riverio. Concessum ei cum satellitibus intrare in regiam; sed ita ut qui eis praeest, baculum eo in loco non ferat. Frigusculum aliquod esse creditur inter ducem Aurelianensem et cardinalem,Ga naar voetnoot6 itemque inter cardinalem et cancellarium Franciae.Ga naar voetnoot7 Deus, excellentissime et illustrissime domine, det Sublimitati tuae omnia prosperrima, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, VII/XVII Septembris 1644.
Princeps Romanae factionis est cardinalis Matthaei.Ga naar voetnoot8 Regis Hispaniae ministri pro pecuniis, quarum nunc tenuis ipsis copia est, chartas cum promissis mittunt ad cardina- | |
les: pollicitis dives quilibet esse potest.Ga naar voetnoot9 Sanctia capta est a principe Thoma. In Angliae parte septentrionali Novum Castellum urbs adhuc a Scotis obsidetur, nec praeter eam urbem et Neverchium et paucas arces quicquam rex tenet in illis locis. Longae naves complures ex regno Neapolitano mittuntur in Hispaniam.Ga naar voetnoot10 Rumor hic seritur urbem Sancti Audomari tentare conditiones cum Gallia; Milleraium ire ad obsidium Mottae Lotharingicae. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Aula Gallica est ad Fontem Bellaqueum. De Angliae regina. Philippiburgum deditum. Varia de bello Germanico, spe Bavari, conventu Francofurti. Pestilentia Viennae. Tarragonae obsidio. Princeps Thomas Astae imminet. De Melo, Vindocinense. Romae res tranquillae. Motus in conclavi. De Florenzola. Spes de factionibus Romae. Mortuus Sancti Chaumontius. Turbae Anglicae. De Castellinovio. Aurelianensis postulatum. Frigusculum inter Aurelianensem et cardinalem; hunc et cancellarium. De factionibus Romae. Sanctia capta. Regis Angliae res non optimo loco. Naves Neapoli in Hispaniam missae. Fa(m)a de Sancto Audomaro, Motta. |
|