Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7036. 1644 september 5. Van G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Qui hasce literas reddet, Laevinus Warnerus, patria WestphalusGa naar voetnoot2 iuvenis est tum pius et probus, tum singulari in studiis industria idemque in orientalibus linguis apprime versatus; quod constans omnium de eo iudicium est, nec obscurum est ex iis quae in lucem emisit. In his proxime fuit Centuria proverbiorum et sententiarum Persicarum. Sexennio cum laude praefuit studiis illustrium dominorum comitum de Chinitz et Tettau.Ga naar voetnoot3 Omni eo tempore gratus acceptusque fuit, et maximo Salmasio et Golio, Constantinoque l'Empereur; mihi etiam quoties Leida Amstelodamum excurreret. Nunc incredibili ardet amore adeundi Constantinopolim, partim ut penitius cognoscat arcana quaeque literaturae orientalis, partim ut augeat prudentiam videndo et urbes et hominum mores. Nec difficile ei fuit a me elicere aliquid literarum ad Excellentiam tuam, cum putaret faciliorem sic fore sibi compellandi viam.Ga naar voetnoot4 Iam duae sunt hebdomades quod literas a filio Isaaco accepi, unde intelligebam post dies paucos velle se in viam dare.Ga naar voetnoot5 Id si fecit, iam ante aliquot dies Lutetia discesserit.Ga naar voetnoot6 Eo impensius eum exspectamus, [quod] superiori hebdomade navis Zelandica, dum Gallias petit, tempestate periit inque submersis tres fuerunt adolescentes huius urbis, probe mihi cogniti, qui studiorum causa in Gallias tendebant. Immane quantum Excellentiae tuae debeo pro beneficiis multis, in quibus nescio ecquid maioris facere me oporteat quam erga filium Isaacum affectum ac benevolentiam singularem. Quantum eo | |
nomine debeamus, nequeo effari, nec tamen de illo multa nunc scribam: malo aliarum mihi id literarum sit argumentum, postquam datum erit filium amplecti et omnem ex eo itineris rationem coram cognoro. Multi hic sumus, qui ingenti flagremus desiderio pascendi oculos et animum iis quae ad Vetus Instrumentum adnotaris.Ga naar voetnoot7 Gaudeo rem eo perductam, ut nunc de solis indicibus laboretur. Sic enim ex praestantissimo Excellentiae tuae fratre intellexi. Sed nequeo satis concoquere quod de Ἀνθολογίᾳ atque aliis huc transmissis spisse adeo negotium procedat.Ga naar voetnoot8 Interim aliquid est quod iam coeperit Blauwius novam editionem operis de Iure belli et pacis;Ga naar voetnoot9 ita quippe significavit mihi ipse ante octiduum et ultra. Uxor plurimam salutem Excellentiae tuae adscribi iussit,Ga naar voetnoot10 sed et heroinae coniugi ac liberis nobilissimis uterque fausta omnia comprecamur, Excellentiae tuae cultor aeternum,
| |
Amstelodami, 1644, Nonis Septembribus. | |
Bovenaan de brief in de minuut te Oxford en in de uitgaven der Vossii Epist. en Vossii Op. Epist.: (Illustrissimo) Hugoni Grotio legato, Lutetiam Parisiorum. |
|