Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7021. 1644 augustus 27. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Non placet huic aulae electoris Palatini Londinium profectio.Ga naar voetnoot2 Suspicantur enim fore, ut potestatis regiae vicarius et causae parlamentariae per discordias laborantis caput constituatur.Ga naar voetnoot3 De restituendo autem ipsi Palatinatu - et creditur coire pars aliqua copiarum Gallicarum sub RanzovioGa naar voetnoot4 - ita laboraturos se dicunt, si ipse romano-catholicam uxorem ducatGa naar voetnoot5 fidemque faciat se in illis terris libertatem religionis romano-catholi- | |
cae non impediturum.Ga naar voetnoot6 Reginae Angliae, quae nunc est ad aquas Borbonias,Ga naar voetnoot7 duodecim millia scutatorum in mensem dantur. Regis Angliae non ita prostratae sunt vires ut putabantur. Nam et coniunxit se cum eis princeps [Mauritius] et putatur eodem tendere princeps Robertus recollectis quindecim ferme millibus, quem insequitur Wallerus. Cornubia partim in regis, partim in Essexii est manu, multumque in illis et in aliis partibus pugnatur. Et Fides, eius regionis oppidum,Ga naar voetnoot8 cessit Essexio. Glemhamus et alii quidam nobiles regiarum partium, male concordes cum principe Roberto, ab eo discessere in Cumberlandiam. Erant adhuc Farfaxius Eboraci, Mancestrius in Derbegia; Calander post captam HoltlexolamGa naar voetnoot9 decem militum millia ab Essexio exspectabat ad obsidendum oppidum Novi Castelli. Hiberni bis mille et quingenti in Scotiam transierant et nova in eadem Scotia pro rege coniuratio eruperat, supplicio quatuor nobilium Edemburgi capite plexorum nescio an repressa. In ipsa Hibernia ad Ultoniam Monasteriensis regio se adiunxerat pro parlamento Anglicano oblatis etiam obsidibus. At rex marchioni Ormontio regias ibi partes tutanti mandata miserat ad prolatandas indutias aut pacem ibi constituendam. Sabranus Gallicanus residens parlamentum Londinii ita compellavit quomodo isti compellari volunt.Ga naar voetnoot10 Romae metuitur, ne res ad vim spectet. Barbarini dicuntur se applicare Gallicae parti. Sunt et qui putant classem quae Massiliae et vicinis in locis adornatur, ire ad portus Romae propinquos. A classe Turcica dicitur direpta Stellabria et in metu esse Scyllacaeum. Princeps Thomas mille hominibus ac ducentis auctus est. Exspectat alios a Gallia et Monteferrato et eos qui in bello papali sub Villa militarunt; habet machinas secum duodecim, ligones multos. An Aronae arcem ceperit, incertum hic est. Si castellum ad Naviliam struere potest, duos milliones annuos ex Mediolanensi terra percepturus creditur. Proelio ad Friburgum ruptae iam plane sunt arcanae cum Bavaro collusiones.Ga naar voetnoot11 De Bavarico exercitu sex millia restare dicuntur. Dux Anguianus habere apud se decem millia; exspectare equites mille, quater mille pedites, quos apud Metim ad prohibendos Beckii conatus reliquerat. Is autem Beckius in Lucembergico habere creditur bis mille pedites, equites mille. Hohentvila non penitus liberata est a circumsessoribus. Canofskio dux Anguianus mandavit, ut Friburgum obsideat, defensum ab hominibus quadringentis. Ipse dux Offenburgum aut Philippiburgum obsessurus creditur. Ingenti in trepidatione sunt Suevia, Franconia, Bavaria. Et tamen in conventu Francofurtensi nulli de pace, ut iam desperata, sermones. Declamatur ibi contra Suedos, et collegio iudicum Spirensi novae scribuntur leges. Bavarus ab imperatore nimis alibi occupato nihil sperans auxiliorum, Hazfeldii etiam cohortibus quae in Franconia fuerant, in Lucemburgicum digressis, ab Heidelberga oppidisque aliis tot educit milites, ut ea ferme nudata praesidiis relinquat. Motta circumsideri incipit. Rediit autem Longuiacum dux Carolus, Wormatiam Cantecroia. Elbovius et Gassio alternis imperiis ultra Aham amnem se tenentes | |
magnam vim hostium in se trahunt. Dicebatur apud Gandavum esse Melo, inter Dunquercam et Borborgum Piccolominaeus; Meloni adsunt milites Lotharingici. Gratulatus sum reginae regenti de victoria ad Friburgum. Addidi neque nostra arma esse inutilia sociis,Ga naar voetnoot12 Gallassii exercitu ita longe abducto a Gallia, ut non modo nihil inde metuere Gallia debeat, sed et quo velit movere se possit. Ad hoc nihil respondit regina regens, sed ut solet de reginae Suedicae optimo in ipsam animo gaudioque super prosperis nihil se dubitare. Vidi comitem Bryennium.Ga naar voetnoot13 Is inter alia sermonem iniecit de regina nostra maritanda cum rege Poloniae.Ga naar voetnoot14 Ostendi ego, quam id Suediae sit intutum et simul quam iustis de causis regnum Suediae ab ista stirpeGa naar voetnoot15 in aliam eiusdem sanguinis translatum fuerit.Ga naar voetnoot16 Ducis Aurelianensis filiam alii regi Poloniae, alii electori Palatino, alii duci Mantuano per coniecturas destinant.Ga naar voetnoot17 Deus, excellentissime et illustrissime domine, det Sublimitati tuae omnia quae optare fas piumque est, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XVII/XXVII Augusti 1644.
Elbovius et Gassio cepere Hennuinum et Rebusium in Flandria. Hostes ab Hohentvila depulsi dicuntur amissis machinis et hominibus trecentis. Roncallius Poloniae residens multis cum signis benevolentiae dimissus hinc fuit. Bavarici per terram marchionatus Badensis insequuntur Gallos, qui Offenburgum petere credebantur. Rex Hispaniae commercia cum Gallis interdixit. Cardinalis Montaltus cum sua factione Hispanis se mancipavit. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Varia de Palatino. Pecunia reginae Angliae missa. De bello Anglorum civili. Honos a Gallis quoque parlamento datus. Motus Romae. De classe Massiliensi; Turcica. Principis Thomae gesta. Proelium ad Friburgum. De Anguiano, Beckio, Hohentwila. Anguiani intentum. Trepidant multi. De conventu Francofurti, iudicio Spirensi. Bavarus damna resarcit. Motta obsessa. De Lotharingo, Elbovio, Gassione, Melone, Piccolominaeo. Acta cum regina et Bryennio. De matrimonio Christinae cum rege Poloniae. Rumores de elocanda Aurelianensi. Hennuinus et Rebusius capti. Hohentwila liberata. Residens Poloniae dimissus. Bavarorum gesta. Hispanus commercia interdicit. Addicit se ipsi Montaltus. |
|