Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7000. 1644 augustus [13]. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine, Friburgum adventu ducis AnguianiGa naar voetnoot2 ab obsidione liberatum non aliunde creditur quam quia mareschallus Schombergius id a Meti hic fecit nuntiari.Ga naar voetnoot3 Si id verum est, pertinet ad ostendendam huius imperii felicitatem. De Ilerda, nisi iam transiit, vix ulla spes ex ipsis mareschalli Mottae Odincurtii literis. Papa, mortalis non minus quam nos, vivendi finem fecit, satis sane aequus inter communionis suae reges ac principes, in ultima aetate minus sui potens et obnoxius sanguine proximis. Magnum ad res christianas momentum erit in eo quod nunc agitur Romae, sive Hispaniensis, sive Gallicanus fiat pontifex, sive sui iuris, sive in electione fiant partes, ut antehac evenit. Sunt qui putant cardinalem Mazarinum suffultum pecunia Gallica, quam totam habet in sua manu, non abesse a spe istius fastigii. Nam Hispanis vix est, unde largitiones faciant quantas facere solebant. Dux Aurelianensis voluerat huc venire et ducem Elbovium in isto imperio sibi substituerat. Missus hinc est abbas Bentivoglius, primus inter cardinalis Mazarini amicos, qui duci Aurelianensi de capta Gravelinga gratularetur, de Elbovio diceret nihil mutari dum ei adesset Gassio. Nam Milleraius, quicum Gassioni male conveniebat, huc venit. Sed dux Aurelianensis nunc nescio an consilium mutaverit, an vero articulorum doloribus retineatur. Regina Angliae apud Nannetas est. Creditur ventura Andegavum, deinde propius, ut regis mariti sui res commendet. Eboraco datae sunt a parlamentariis in deditione conditiones satis aequae, ut Novum Castellum aliaque oppida hoc exemplo invitentur. Exiere milites ultra mille. Rex iam ad parlamentum quod Londinii sive Westmonasterii est, ita scripsit, ut volunt. Itaque Sabranus pro Gallia residens defugere non poterit, quin idem faciat. In literis quas Batavi attulere sane veteribus - scriptae enim sunt Decembri - aliquid parlamentarii desiderant. Princeps Robertus in Lancastria reparat vires afflictas. Rex ipse in Somersetia esse dicebatur, adiunctis ipsi copiis quae sub Hoptono fuerant. Essexius principem Mauritium persequi in Cornubia, Wallerus regii exercitus tergis insistere, habere autem sex hominum millia. Princeps Robertus accusari, quod iuvenili impetu rem in tantum discrimen adduxerit.Ga naar voetnoot4 Hiberni qui regi militant, religionis romanae exercitio utuntur. Apud parlamentarios si qui eorum in manus veniant, suspendio militiam luunt.Ga naar voetnoot5 Scripsere ad parlamentum Leslaeus, Manchestrius, Farfaxius, ne | |
differant ecclesiis regendis unum morem imponere. Romanenses omnes Londinii in vincula dati sunt, sed peregrini qui sunt liberantur. Ibidem novum eligitur consilium militare. A Francofurto haec sunt quae cognoscimus. Adhuc ibi plurimorum principum ac civitatum sententias expectari super epistola Gallica. Super hac re commemorari historiam temporum Caroli V. Nam cum ad conventum ordinum Imperii, qui tunc Spirae agebatur, scriptae essent literae acerbae adversus imperatorem, qui eas tulerat fetialis, sine ullo responso remissum eum esse. Omnes vero qui sunt Francofurti eo quidem esse animo, ut pacis colloquia velint non abrumpi, caeterum plerosque ita censere agendum ea de re Monasterii, non Osnabrugae,Ga naar voetnoot6 nempe quod Suedos Danico bello implicatos velint ad tempus seponi atque interim cum Gallis per pontificis ministrosGa naar voetnoot7 rem transigi. Videtur autem conventus iste qualiscunque est Francofurti substiturus, nisi mutetur in pleniorem conventum, qui futurus sit Ratisbonae. Aula autem Vienna Pragam itura dicebatur. Non dubium erat amplius Francofurti, quin caesarianorum agmen ultimum in receptu damnum a Ragozio accepisset et Hungarorum pars magna averso sit animo ab imperatore, cui consequens, ut bellum istud grave geratur sumtibus Austriae et earum terrarum quae proprie ad domum Austriacam pertinent. In terris Maguntiacensibus timebatur Hassorum reditus, ubi res suas in Chaucis ex sententia posuissent.Ga naar voetnoot8 Fuit in parlamento princeps Condaeus, ut edicta quaedam super quibus diu haesitatum est, impelleret, sed pendet adhuc ea res, ut et ducis Aurelianensis preces pro abbate Riverio, ut cardinalis fiat, et pro duce Vendocinensi, ut redire ei liceat, et pro duce Bellifortio, ut causa eius cognoscatur, et pro Ranzovio, ut mareschallus Franciae fiat.Ga naar voetnoot9 Ex Italia discimus ducem Parmensem Gallica ope uti velle, ut recuperet quaedam quae dicit ab Auriis Genuatibus sine iure teneri. Duo militum millia a praefecto regni Neapolitani mitti in Hispaniam. Ibidem colligi naves longas, quae se opponant Turcicae classi ad HydruntemGa naar voetnoot10 conspectae, missasque literas ad orae et classium praefectos, ut malo eant obviam. Nam et Uticenses naves ad Mondragoniam exscensum fecisse non sine terrarum malo. Holsteinius a Barbarinis missus erat ad ambiendam ducis Ethrusci amicitiam; et dicuntur venisse Romam vicies quater mille homines de Ethrusci subditis. Sermones sunt de matrimonio ducis Mercurii - filius is est Vendocinensis - aut cum ducis Guisii sorore aut cum filia Longovillani. Dicitur mareschallus Motta Odincurtius munire Comaresum et periculum esse, ne Ilerdae fortunam Catalania sequatur. Nescio, an verum sit ictam fulmine domum in qua Hispaniae legati se tenent Monasterii.Ga naar voetnoot11 Hic quidem id accipitur ut omen futurae pacis cum damno Hispaniae. Deus, [excellentissime et illustrissime domine, suggerat Sublimitati tuae consilia optima eaque prosperet, | |
tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
[Lutetiae,] X/XX [sic] Augusti 1644.
Metuitur hic factio Lotharingica ad festinandam pacem.Ga naar voetnoot12 Dux Carolus se cum Hispanis in Flandria iunxit. Ilerdam deditam Galli non ultra negant. De Friburgo nihil affirmant. Dicuntur Turcae in Calabriae ora incendisse Rupem Imperialem, modicum oppidum. Portugalli novum castellum a Castellanis excitatum apud Salvaterram diruisse. Ad Aronam dicitur esse princeps Thomas; est id oppidum et arx in rupe despiciente Lacum Maiorem, XIV [Italicis] milliaribus a Mediolano. Regina Angliae venit huc in navi Hollandica,Ga naar voetnoot13 quam sequebantur Anglicae, quae omnes vento favente effugerunt parlamentariarum navium minas. Missi hinc ad reginam Angliae medici duo, custodes corporis ex praetorianis octo. Fama hic spargitur, nescio an vera, regem Angliae coniunctum cum principe Mauritio habere XX hominum millia. Cum eis eum ire contra Essexium, qui credatur viribus impar in Pleymuthum se recepturus. Principem autem Robertum recollegisse militem ad XV hominum millia. Mortuus est papa XXIX Iulii. Nuntio qui huc venit nomen est Nicolaus, comes Guidi Bagni, titulus archiepiscopus Athenarum. Is novam potestatem opperitur, quia quam attulerat morte papae vim amisit. Princeps Contiacus, principis Condaei filius, declaratus est artium magister magno suo cum honore. Venit huc a regina Angliae Germanus, praecipuae apud ipsam gratiae. Romae dicuntur Galli favere Spadae [cardinali], Hispani Peretto itidem cardinali, Itali Firenzuolae dominicano. Ducem Wurtenbergicum audimus isse Viennam, ut novae conditiones tententur super Hohentwila. Elbovius apud Gravelingam est; copiae eius apud oppidum Guisam. Hispanici exercitus pars ad Mardicum haeret, pars maior ivit ad prohibendos processus principis Arausionensis. Rouillacus hinc mittitur extra ordinem legatus in Portugalliam. Dux Anguianus habere creditur secum octo millia hominum. Mottae in Lotharingia clauduntur exitus et aditus. | |
Bovenaan de brief in de copie no. 268 te Dresden: Axelio Oxenstiernae. Bovenaan de brief in de eerste copie te Leipzig: Argumentum. Rhenana. Urbani VIII obitus. Iudicium de eo elegans. Mazarini ad pontificiam sedem occupandam spes. Gravelinga capta. Anglica plurima. Deliberationes statuum Francofurtenses. Germanica. Varia Gallica. Italica. Omen Hispanis malam pacem portendens. Varia. Anglica. Nuntii apostolici adventus. Principis Contiaci promotio in magistrum artium. Candidati pontificiae dignitatis. Bovenaan de brief in de tweede copie te Leipzig: Argumentum. Friburgum ab obsidio liberum, sed de Ilerda spes nulla. Papa mortuus; iudicium de illo et novo eligendo. De Aurelianensi. Gravelinga capta. Regina Angliae in Galliam venit. Tumultus Anglicanus. De conventu Francofurti. Turbae Hungaricae. Gallica. Motus in Italia. De Mercurii matrimonio. Res in Catalania miserae. Fama de legati Hispanici domo Monasterii fulmine icta. Timor a Lotharingo. Ilerda dedita. Turcae rapina in Calabria. Portugalli diruunt castellum. Regina Angliae in Galliae oras appellit. De exercitu regis Angliae. Papa mortuus est 29 Iulii. Nuntius pontificis in Galliam missus expectat mandata nova. Condiacus artium magister. Candidati Romae. Wurtenbergicus Viennam cur profectus? De exercitu in Belgio. Rouillacus legatus in Portugalliam. Anguiani copiae. Quid in Lotharingia. |
|