Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6974. 1644 juli 23. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Gravelinga putatur brevi admodum futura Gallorum;Ga naar voetnoot2 quanquam enim minima pars terrae bene defenditur, tamen non est, ut diu subsistat urbs, postquam et lunatum opus in fossa captum est a Gassione, multis etiam defensorum mersis dum inde se retrahunt, sed et ipsa valli oppidani propugnacula, quae bastiones dicuntur, partim verberantur ingenti machinarum numero, partim cuniculis suffodiuntur et ex parte eruuntur. Friburgum putatur defendi posse in menses duos. Praefectus oppidiGa naar voetnoot3 incendit suburbium, quo se tueatur melius. Obsessores vero ita castra sua munierunt, ut vix sit aliquid quod ibi agere possit marescallus Turenae. Marescallus Motta Odincurtius iam supplementa a Villaregio et aliis accepit Videbimus, ecquid efficietGa naar voetnoot4 contra exercitum regis Hispaniae sane validum. De proelio inter Castellanos et Portugallos longe alia hic, alia in Hispania publicantur, quorum quaedam etiam edita vidimus. Princeps Thomas in agro est circa Alexandriam. Inhibitus per calores, ne quid magnum aggrederetur, dicitur tamen cepisse Ponsonem et Fontenianium, imminere autem Aronae ad lacum, qui Maior dicitur. Praefectus regni Neapolitani aliquid militis contrahit. Pax autem inter papam et vicinos eius manet, et ad auferendam diffidentiam Italis propriam super exsequendis pactis missi sunt obsides Casale, qui futuri sint in potestate regis. Galliae donec omnia sint confecta. Dux Bulionius salarium habebit a papa sive bello sive pace, et eo titulo ibi salutatur quo solent principes qui nulli sunt obnoxii. Ad marescallum Turenae it sub Fertaeo cohors hominum CCCXL; forte et ituri sunt eo illi a Leodico milites. Ad ducem Anguianum eunt Gallicae et Lotharingicae copiae relictis tribus Helvetiorum centuriis Nanciaci; veniunt ad eum et machinae a Viroduno. Elboevius a locis circa Sancti Quintini oppidum Hainaviam incursat. Ideo putatur MelosGa naar voetnoot5 eo ire cum copiarum parte. Rumor fuit parlamentarios Anglos voluisse per mare subvenire Gravelingae,Ga naar voetnoot6 sed falsus, ut puto. In hac obsidione mortui de obsessis aut vulnerati nongenti. Deesse dicuntur medicamina et plumbum. Non cessant interim interiora oppidi munire, si forte extima deficiant Hohentvilae praefectus dicit se exspectare ratihabitionem pactorum ab imperatore et Bavaro.Ga naar voetnoot7 Conditiones quae a Gallis offeruntur duci Carolo, dicuntur hae esse, ut Motta et Clarimontium nudentur a munimentis, liceat duci ire ad loca Lotharingiae, etiam ad Nanciacum a rege insessum;Ga naar voetnoot8 urbes locaque omnia ipsi redditum iri post | |
pacem; exercitus eius regi militet et tradat Wormatiam, Spiram, Germeshemum, Landaviam, Weisenburgum. Nimia haec sunt et non credibilia.Ga naar voetnoot9 Mittuntur hinc ad eum CC millia florenorum, at Beckius, incertum an conscius fraude a Lotharingo haec agi, et Gallorum credulitatem alere volens, ducenta millia scutatorum duci, ut ait, destinata, detinet. A Francofurto discimus legatos principum suorum iussa exspectare super eis quae imperator monuit de literis Gallicis; pauci videntur Gallis rescripturi, caeteri rem transmissuri obstinato silentio. Hassica vidua a conventu Francofurtensi expetiit exempla eorum quae in scriptis dedit Darmstadiensis, volens hic negotium Marburgicum a communi pacis negotio separari et regi ex re iudicata. Legatus qui ibi est imperatoris, dicit non posse intra sex menses definiri quae ad colloquium sunt praevia, et ut puto verum dicit. Langermannus, Danicus, qui a Francofurto abiit in Hollandiam,Ga naar voetnoot10 in amicis sermonibus ostendit se non intercedere, quominus controversia Danica seorsim tractetur. Viennae ita creditur habere Galassium secum XVIII millia militum, Ragozium satis bene sua tutari. Ex caloribus multos morbos manasse in exercitum imperatoris. Parlamenti huius controversia, an de negotiis ad publicum spectantibus omnes iudicum classes convocari debeant, ita composita est, ut super edictorum probatione convocentur omnes; super rebus aliis ita, si primae classi ita ex usu videatur. Recepti sunt in parlamento Schombergius ut vicarius Languedociae et ut praefectus terrae Metensis, Virodunensis et Tullensis, Bressaeus autem ut inspector rei maritimae sine admiralis titulo. Res Anglicae non ita procedunt parlamento, ut non regii adhuc multum se moveant. Cum Eboracum iam in extremis esset, iter suum ut ei succurreret, instituit princeps Robertus, habens XV millia, partibus ferme aequis equitatus et peditatus, et hunc in itinere augere dicitur. Contra eum Leslaeus derelictis operibus, proxime urbem castellis quibusdam retentis, procedit cum Farfaxio, equites habens sexies mille, peditum non minus, praeter cohortes quatu(or), quae ei advenere. A tergo autem eidem principi Roberto instat Johannes Meldranus, a Mancestrio profectus, habens militum octo millia; ut plane videatur res ibi spectare ad proelium, quanquam sunt qui existimant regios omnia incerta vitaturos, ut tempus ad hiemem extrahant. Erat autem rex Bambergae, non longe a Wallero, quotidianis conflictibus, in quibus sex machinae per regios captae sunt. Adducit autem Wallero Brunus incrementum sex millium et ab Essexio ei veniunt quatuor cohortes, praeterea vicinae terrae draconarios suppeditant ad impedienda regis destinata. Essexius autem ad Limam erat cum equitibus bis mille, peditatu maiore et aucto accessione septem millium e Devonia, diciturque cunctari circa obsidium Excestriae ob quasdam difficultates. Non ita longe ab ea aberat princeps Mauritius cum equitibus bis mille quingentis. Regina aegra adhuc valetudine petierat liberum commeatum ab Essexio, ut iret ad aquas Bristolienses. Respondit Essexius nullum caelum ei fore salubrius quam Londiniense, eo se reginae ducem fore, si velit Parlamentariae sub Warwicio naves regiam navem cepere, quae tria millia armaturarum ferebat Excestriam. Licestrius comes Londinii est sub honorata custodia.Ga naar voetnoot11 In Scotia septem sunt decollati, | |
suspensi alii, qui regias ibi partes resuscitare voluerant. Middeltonius parlamentarius cum X millibus aut amplius est in Lancastria. Ex Pedemontanis locis duae cohortes missae in Catalaniam.Ga naar voetnoot12 Deus, excellentissime et illustrissime domine, consiliis Sublimitatis tuae sit semper adiutor, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XIII/XXIII lulii 1644.
Dicitur a Buda legatus Viennae exspectari. Dicuntur Portugalli in Berae limite cepisse oppida Sarsam et Gumaldum; Genuam venisse ex Hispania duo milliones, partim pro regiis creditoribus, partim ex re privata. Quater mille Itali a Neapoli et Genua ire ad exercitum regis Hispaniae, qui est in Catalania. Contra mari Gallis qui in Catalania sunt, venire cohortes quatuor. Cardinalis Mazarinus [bibliothecam] antehac diebus Iovis apertam omnibus claudendam iudicavit.Ga naar voetnoot13 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gesta ad Gravelingam. De Friburgi obsidio. Motta Odincurtius supplementis auctus. De proelio inter Castellanos et Portugallos. Res gestae principis Thomae. Prorex Neapoli militem cogit. Pax pontificis. Bulionii honos Romae. De Turena, Anguiano, Elboevio. Plura de Gravelinga. Rumor de Hohentvila Lotharingo a Gallis oblata. Beckius Gallorum pecuniam detinet. De conventu Francofurti, controversia Danica, Galassio, Ragozio. Morbi in imperatoris exercitu. Quaedam de parlamento Parisino. Res Anglicae non plane ex voto parlamenti. Milites ex Pedemontio in Catalaniam. Legatus Turcae expectatur Viennae. Portugallorum successus. Hispanica. De Mazarino. |
|