Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6957. 1644 juli 16. Aan G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1Vir reverende multis modis, Amo Costerum ut amicum veterem, poetam egregium, suis magistratibus fidum.Ga naar voetnoot2 Uxor quoque eius ad eos pertinet quos nobiscum malorum societas iunxit.Ga naar voetnoot3 Itaque nihil a me filius eorum expetet, modo meae sit facultatis, in quo non promptissime ei opituler.Ga naar voetnoot4 Heufdiorum nemo apud me vivit, sed dominus Heufdius, qui pecunias tractat Suedicas, Batavicas, Hassicas, amicus mini est.Ga naar voetnoot5 Sed haec res, ut puto, eum non tangit. Isaacus tuus bene valet et in omni studiorum genere proficit et amatur ab omnibus.Ga naar voetnoot6 Dominus residens Poloniae ostendit quidem velle se mea uti consuetudine, verum id ob graves causas ego excusavi hactenus.Ga naar voetnoot7 Deus reverendam tuam Dominationem eiusque coniugem et liberos servet, reverendae Praestantiae tuae semper addictissimus,
| |
Lutetiae, 16 Iulii 1644. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist): Gerardo Joanni Vossio. Bovenaan de copie te Rotterdam: Gerardo Jo. Vossio. |
|