Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6877. 1644 mei 23. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Si dominus Basius filio tuoGa naar voetnoot2 cum ipsum in suburbano conveniret omnem praecidisset spem, aut mihi etiam, cum octo circiter diebus antequam tuae ad me perferrentur litterae ea de re secum agerem, potuisset praeveniri ista quam iam tulimus repulsa. Sed ille primitus filio, ut mihi quidem retulit, spem fecit aliquam et mihi respondit se amplius deliberaturum si quid a te accepisset. De rebus publicis nihil iam scribam, neque enim certi quid habeo nisi principem iam ad exercitum abiisseGa naar voetnoot3 et indictum in crastinum diem Conventum Ordinum extraordinarium,Ga naar voetnoot4 ut quattuor millia novorum militum in aliquod tempus conscribantur. Si quid nos promovebimus, proxime intelliges, et rursum quid Galli molituri sint intelligere avebo. Bene iudicas de rebus Polonorum et Moscovitarum.Ga naar voetnoot5 Interim si quid de conventu in Polonia religionis ergo indicto habeas, velim certiorem me facias.Ga naar voetnoot6 Egi ea de re hodie cum domino Vossio, qui hic est.Ga naar voetnoot7 Is ait se vidisse epistolam ab archiepiscopo emissam et typis vulgatam, quae ab ordine theologico Lugdunensis academiae Riveto est communicata. Is auctor est moras nectendi et subscribunt eius iudicio Triglandius, Spanhemius, etc.Ga naar voetnoot8 Inter reliqua et hoc urget rogari ad eum conventum tam lutheranos quam calvinistas, quos inter cum nondum de summa rei conveniat, futuros ipsos ludibrio pontificiis. Conveni heri Utenbogardum eumque de negotio conciliationis monui,Ga naar voetnoot9 sed ille negat se ob senectutem et quae accedunt mala quipp[i]am ea in re posse perficere, quanquam postrema quae ad ipsum scripsisti, cogitandi sibi causas luculentas praebuerint. De accusatione archiepiscopi Britanni ob titulos veteribus usurpatosGa naar voetnoot10 valde mirantur et Vossius et Utenbogardus: miseros eos qui in talia incidunt tempora. | |
Uxori nihil iam scribam, abest enim filius,Ga naar voetnoot11 et ego hoc die fui impeditus; hoc igitur solum velim sciat me ex mandato omnia curaturum.Ga naar voetnoot12 Filio minori, si etiamnum illic est, velim me quoque excuses quod iam non scribam, facturus id alias, ubi scribendi se obtulerit occasio.Ga naar voetnoot13 Interea Deus immortalis te, tuam, tuos nostrosque omnes diu sospitet. Vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XXIII Maii 1644. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 20 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 31 Maii 1644. En in dorso: 23 Maii 1644 W. de Groot. |
|