Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6851. 1644 mei 7. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Ex quo nuntius huc advenit de morte reginae uxoris Poloniae regis, varius hic rumor cogitare eum regem de novo matrimonio et quidem cum filia ducis Aurelianensis,Ga naar voetnoot2 nempe ut sic Gallia, quae per se crescentem Suediae potentiam incepit aegris adspicere oculis et quo magis ea crescit, eo plus conceptum est invidiae, eius, quae nunc in Polonia regnat, familiae rebus illigetur. Et facile credo amicum cardinalis Mazarini, Polonici regis residentem, si non aperte proponere talia, certe iacere clancularios sermones, quos in rem suam vertat. Vidi novum foedus Batavorum cum Gallia, in quo hoc comprehenditur,Ga naar voetnoot3 | |
[pagina 386]
| |
Ga naar voetnoot3 ne aut Galli aut Batavi quicquam reddant eorum quae tenent armis parta. Quod si | |
ideo foederi inseruere, ut hac sparsa fama conditiones pacis sibi commodiores obtineant, non improbo. Si vero in ipso actuum processu apparebit Gallos de rebus bello quaesitis nihil velle decedere, id signum erit ipsos hoc quidem tempore pacem nolle, facturos eam forte aliquando, cum minime id Batavi exspectabunt, ut tempore pacis VerbinensisGa naar voetnoot4 evenit. Causa autem cur pacem nunc nolint, non alia est quam quod rerum potentes existiment bello externo subtrahi belli intestini semina et alimenta, tum vero sub eo nomine ingentes sentiant sibi patefieri aditus ad lucra obducta bellicarum impensarum supparo. Sed haec praeiudicata ex coniecturis ipsum per se tempus evolvet. A Francofurtensi conventu discessere Brunsvicenses;Ga naar voetnoot5 putantur idem facturi et alii, mansurosque tantum ibi electorum ministros, qui suadent consilia ad ea quae Monasterii et Osnabrugae agentur. Videturque propositum imperatori non in hoc tantum negotio, sed et in aliis omnium eas partes qui ordinum fuerant, transferre ad solos electores, quorum desideriis facilius potest satisfacere quam tot aliorum.Ga naar voetnoot6 Sperat autem dux Bavarus ab electoribus caeteris se hoc impetraturum, ut causa Palatina separetur ab iis quae Monasterii et Osnabrugae tractabuntur, et remittatur Viennam,Ga naar voetnoot7 ubi de ea agi pridem coeptum est. Sperat et hoc se effecturum, ut sibi ad sustentanda belli onera sumere liceat de Suevia et FranconiaGa naar voetnoot8 non minus quam de Bavaria non definiti aliquid, sed quantum res ferent. Discimus item per literas a Francofurto electorem Brandeburgicum semet offerre regi Dano ad pacem cum Suedia faciendamGa naar voetnoot9 scriptasque ab ipso electore ea de re literas ad imperatorem. Discimus praeterea ErlachiumGa naar voetnoot10 in postrema illa seditione magnam sibi gratiam parasse apud milites idque effecisse, ut non Ossenvillius tantum ipsi aemulus, sed et milites qui proprio sub ductu Ossenvillii erant, Brisaco excederent. Dicunt etiam a Francofurto literae ire in Misniam Hazfeldium.Ga naar voetnoot11 De Transylvanis militibus caesos mille. Eum qui ad imperatorem a Transylvaniae principe missus fuerat,Ga naar voetnoot12 auditum non quidem ab imperatore sed a comite Curtio et altero imperatoris consiliario. | |
Rumorem quoque esse a Turcarum sultano imperatori praescriptos dies LX, inter quos illustrem legationem Constantinopolim mitteret,Ga naar voetnoot13 alioquin visurum sultanum quid sibi faciendum esset. In Austria nova excogitari tributa ad terras tutandas, quibus ecclesiastici non minus quam laici teneantur. Exercitum imperatoris per Danubii ripam descendere,Ga naar voetnoot14 sed multis tentari morbis, quos forte auctura sit fames. In Anglia rursum regiis clades quaedam accidit non longe ab Eboraco, parlamenti copias ductante Farfaxio;Ga naar voetnoot15 captas machinas aliquot, caesos captosque satis multos. Batavi autem qui ibi sunt legati comperta parlamentariorum duritie redeunt Oxoniam, inde ut creditur in patriam iter capturi, spe pacis in illis locis perexigua.Ga naar voetnoot16 De Uberlinga hostibus dedita rumor est, sed nondum certus. Dux Carolus exercitum suum ex omnibus locis contraxit die Aprilis XXII. Mille Burgundi comitatenses caesi dicuntur a Baumae praesidiariis, cum ex insidiis assultati essent illi. Praeter Campaniam datur duci Anguiano praefectura Mazeriae et Montis Olympi. Edicta pecuniaria nova XLIV in partu sunt, multae largitiones annuae exstinguuntur. Princeps Contiacus, principis Condaei filius,Ga naar voetnoot17 it Romam, dux Espernonius missis ad reginam regentem literis certam eam fecit de sua fide. Sedani ius dicitur et magistratus constituuntur nomine et imperio regis Galliae; dux Bulionius Friburgi est. Cardinalis Mazarinus ex urbe rus abiit ad elugendam matrem. Ex armamentario huius urbis eductae sunt machinae L et alia ad bellum futura usui. RanzoviusGa naar voetnoot18 ducem Aurelianensem comitabitur. Villeregius internam quietem curabit, copias habiturus apud Lemovices. Hispani putantur in Belgicis partibus plus equitatu quam peditatu valituri. Miles quem in Leodico Galli conscripsere, it ad marescallum Turenae, qui nunc ad Remiremontium est, positis bonis praesidiis Baumae et Lixeuliae. In Catalaniam nondum advenere supplementa valde exspectata. De ponteficio milite quatuor millia sperat se habiturum princeps Thomas. Mediolani autem praefectus exspectat octingentos a Florentia equites, a Mutina quingentos, aliquot etiam e Germania. Alia omitto, quae certius in Germania et Batavis noscuntur. Deus, excellentissime et illustrissime domine, rem et Suedicam et christianam per consilia Sublimitatis tuae prosperet, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XXVII‹I› Aprilis/VII Maii 1644.
Hispanis in Italia pecuniariam rem in arcto esse etiam hoc indicio est, quod in confinio Vercellas respiciente tria castella munimentis nudarunt, Sandovaliam, Nonnam, Roccarasiam.Ga naar voetnoot19 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Mors reginae Poloniae: iudicium. Acta inter Gallos Batavosque. De conventu Francofurti. Consilia caesaris. Spes Bavari. Brandenburgicus pacis Danos inter et Suedos auctor. De Erlachio, Hazfeldio, Transylvano. Caesaris res. Anglica. Rumor de Uberlinga capta. Varia ex Gallia. Hispanorum exercitus in Belgio. Supplementa Gallorum. Italica. Hispanorum indigentia in Italia. |
|