Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6773. 1644 maart 19. Aan H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Clarissime domine, Res adhuc nostrae adversus Cimbros et Danos procedunt, non quidem ea celeritate quam multorum spes praesumserat,Ga naar voetnoot2 sed satis bene. Rationes horum motuum, non umbratiles, sed solidas, innotescere orbi christiano e re erit Suediae. Potentiae enim non modica pars in existimatione est. Si verum est quod hic dicitur, Poloniam a Turca invadi,Ga naar voetnoot3 Moscoviam a Tartaris, dolenda quidem sunt ista christianis, sed ita ut saepe simul in talibus eventibus pateat iusta Dei ultio.Ga naar voetnoot4 Et RagoskiusGa naar voetnoot5 magnam hostilium virium partem in se trahet, praesertim adiungentibus ei se protestantibus Austriae et Hungariae; quod futurum putatur nisi aliqua consiliorum mutatio eveniat in aula Constantinopolitana, ubi dicitur magnus vizirius, qui conatibus Ragoskii et omnium domui Austriacae adversantium favebat, sultanae vi oppressus. Desidero perfecte ediscere quae et quot naves fuerint, quas in Cimbrica ora nostri cepere;Ga naar voetnoot6 quousque copiae nostrae in Scania vicinisque locis processerint.Ga naar voetnoot7 Spero nostros et cum Foederatis Belgis et cum Ansiaticis ita acturos ut utrique intelligant et securitatem suam et commoda non alibi melius quam in Suedica amicitia posse constitui.Ga naar voetnoot8 Bre- | |
mensis archiepiscopusGa naar voetnoot9 suopte iumento magnum sibi accersit malum.Ga naar voetnoot10 Hic et simultates in aula sunt et rixae caedesque passim, regina paene nullas, cardinali suas res agente. Dilectus difficulter fiunt, quia Helvetii vetant suos militatum ire contra domum Austriacam, tum vero Veneti et alii principes Italiae quantum possunt ad se trahunt. Dux Aurelianensis ad aquas it Borbonias, inde venturus, ut praesit in Picardia exercitui, quatuor in consilio suo habiturus Franciae marescallos. Campaniae praefecturam sperat dux Anguianus, parato eam pretio accepto a se abdicere marescallo Hospitalio ob causam sonticam. Sorbonicus doctor Arnaldius ter a regina iussus ire Romam morbi excusatione usus est. Episcopi Galliae, quia ardentibus desideriis optant synodum nationalem, iussi sunt omnes ad suas plebes discedere. Deus omnia haec turbida serenet, clarissime domine, ac Claritatem vestram diu sospitet, Claritati vestrae studiosissimus,
| |
Lutetiae, XIX Martii 1644. | |
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom. |
|