Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6576. 1643 december 5. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Residens a Polonia qui hic est, vetus cardinalis Mazarini amicus, familiari admodum eius consuetudine utitur. Multi me monuere eum nobis malum coquere et exploratorem esse latentem sub Polonico nomine, submissum ab imperatore.Ga naar voetnoot2 Is ipse residens aditum ad me quaesivit, sed arripui occasionem ex errore circa titulos eius qui ad me missus erat, ut non appetens salutationem ab eo negotio me expedirem. Cardinalis autem Mazarinus, sicut generosa quaedam consilia pro Gallia suscepit, ita odium in se plebis Gallicae partim sentiens, partim suspiciens, cogitur Romam in actibus suis spectare, quod Polono, Bavaro aliisque non ignotum.Ga naar voetnoot3 Quidam etiam papatum ab eo sperari putant, partim eo adductum felicitate, quam semper habuit, admirabili, partim astrologorum promissis. Viam autem ad eam rem esse unicam, ut quando Galliam habeat sibi subiectam, Hispaniam quoque sibi adiungat, promissa pace ex catholicorum usu, quippe duabus illis factionibus regi Romam. Haec, quanquam non pro exploratis habeo, tamen multorum iactata sermonibus, censui non reticenda, iudicium permittens prudentioribus. Gothofredus, qui iam in Batavia est,Ga naar voetnoot4 dixit eis qui ad me id perscripserunt, Galliae desiderium esse indutias longas, et Suediam per foedus obligatam, ut id sequatur. Rescripsi scire me foedus durare ad pacem aut indutias usque, sed ita me arbitrari, nihilo magis Suediam obligatam aptare se Galliae utilitatibus quam Galliam Suediae. Rothwilam cepere Galli per pactiones.Ga naar voetnoot5 In eius oppidi obsidio machina, quam falconettam vocant, dissiliente brachium abreptum est marescallo Guebriano, unde is accedente morbo post aliquot dies est mortuus. Inde discordia, nolentibus Ranzovio obedire Vinariensibus. Itum est trans Danubium. Capta Dutlinga, machinae et pulvis bellicus posita extra oppidum, ut magis in expedito essent, si hostes advenirent. Ranzovius intra Dutlingam erat cum marescallo castrensi Montauserio Gallo et Ohmio tribuno Germano. Monuit eos tribunus Rosa venire hostem; ipse tamen non accucurrit. Vix nuntius venerat, cum adsunt ter mille equites hostium, qui illico machinas extra oppidum positas - erant autem viginti - capiunt, occisa cohorte ad machinarum praesidium posita. Sequentibus hostium pluribus, partim qui trans Danubium erant, partim qui subito Danubium transierant, nihil aliud facere potuere Ranzovius et alii qui intra Dutlingam erant, quam destituti machinis et pulvere bellico semet dedere. Qui hic rerum potiuntur culpam in Ranzovium conferunt. Germanos vero pridem conquerentes audivi obiectari se periculis, ut vile damnum. Die Mercurii exacto vidi reginam regentem;Ga naar voetnoot6 obtuli ei literas reginae nostrae datas VII Octobris, pertinentes ad rem Benfeldianam.Ga naar voetnoot7 Ostendi magnam nobis factam iniuriam. Poposci acriter ut et exemplum in eos qui maxime deliquerant, statueretur, ne quis posthac | |
tutelam a rege promissam infringeret, et damna resarcirentur. Ad ea regina regens respondit generaliter se omnia facturam quae ad bene servandam cum regina nostra amicitiam pertinerent. Narravit acceptam cladem, et cum dixissem maiores copias mittendas fuisse, et nunc etiam maiores ob damnum factum, respondit se id facturam; sperare se etiam nostros non abstenturos a distinendo hoste. Dixi nuper Erfordienses nostros excurrisse in agrum Moguntiacensem,Ga naar voetnoot8 commemoravi quo in loco essent res Torstensonii et Koningsmarcii.Ga naar voetnoot9 Postridie ad me venerunt comes Briennius, qui locum eum obtinet quem antehac Chavigniacus, et a cardinale Mazarino is, quo ille ad res externas maxime utitur, Sillonus.Ga naar voetnoot10 Ex iis, sed et ex aliis didici per illud malum quod apud Dutlingam evenerat sine ulla mora Rosam et Tubadelium celerrime se contulisse Brisacum et in vicina oppida. Mitti hinc vicecomitem Turenae, ducis Bullionii fratrem, nunc Franciae marescallum, Germanis principibus affinem, ut exercitui, qui sub Guebriano, imperet, notus et non ingratus Germanis; pecunias missas, properare eodem militem ex Campania aliisque regionibus. Utriusque sermo eo tendebat ut collecto ex praesidiis Suediae quae sunt in proximis Germaniae locis milite, aliqua fieret hostilium virium distractio, tum quod praesens necessitas id requireret, tum quod ad frangendam hostium ferociam pertineret manifestis indiciis ostendi foederatorum contra eos consensionem. Comes Briennius insuper, tanquam magnum arcanum et quasi nobis id magno imputans, addebat intellexisse reginam regentem et ministros eius Moscovitam bellum in nos moliri.Ga naar voetnoot11 Respondi, ex affinitate quam is contraxisset cum rege Daniae, facile intellectum Suedis tale aliquid posse metui, eoque magis, quod Russi non minus dolentibus oculis adspicerent terras sibi ereptas, quam Angli Normanniam et Aquitaniam. Sed etiam in eum eventum paratos nostros. Esse autem et hoc inter causas, cur aequa pax sperni non debeat. In Hispanico fine Motta Odincurtius accusatur in hac aula, quod per totam aestatem multo validior hoste nihil aggressus esset.Ga naar voetnoot12 Excusavit se, quod pecunia destitutus metueret seditionem. Nunc vero cum Hispani XX millia habeant, ipse fere undecim, conspiciendum se dedit Hispanis qui Monsonem obsident, et cum ii praeter numerum militum etiam munimentis tuti essent, ad proelium eos vocavit quanquam, ut aiebat, copiis superiores, addita et hac conditione se iam nunc Monsonem traditurum in ipsorum manus dummodo obsides darent, se reddituros id oppidum, si fortuna proelii contra eos esset. Id quanquam merito sprevere Hispani, rebus magis quam rumoribus intenti, Catalanis magnum attulit gaudium, datam credentibus materiam, ut Hispanis ignaviam exprobrarent. De clade illa ad Dutlingam certiora discemus. Qui minimum dicunt, mille homines aiunt desiderari. Supplementum audio esse millium quatuor. In Italia Valetta, qui Venetis militat, vastitatem infert agro Bononiensi.Ga naar voetnoot13 Regina regens hic voluit, ne miles aut Barba- | |
rinis aut contrariae parti hic colligeretur. Colligitur tamen sed clam. Comitatui Burgundiae Galli indutias offerunt, si millionem quotannis persolvant. Scribuntur hic novae cohortes X, alae duae. Libri eduntur contra pontificem, et librarius ob eam rem captus a magistratibus dimissus fuit. In Canadam Americae partem ad augendum subolem mittuntur hinc feminae vitae turpioris, sed prius a morbis quos talis vita adfert purgatae. Vetitum hic aurum, argentum, aut sericum denticulatum vestibus superducere. Reginae matris defunctae hereditasGa naar voetnoot14 a rege et duce Aurelianensi sub beneficio inventarii aditur. Iesuitae episcopis satisfecerunt, accusati ob homilias quorundam eius societatis contra librum Arnautii Sorbonistae, approbatum a multis archiepiscopis, episcopis et doctoribus.Ga naar voetnoot15 Quaestio est, an expediat post peccatum capitale uti communione, an eam differre aliquamdiu et paenitentiam interneGa naar voetnoot16 agere. Hoc aiunt episcopi, illud iesuitae, at non omnes. Millio librarum missus legatis pacem tract[at]uris, ut dignitatem regni bene sustineant. Marchio Breszaeus Toulonum e mari venit, una magnarum navium amissa. Conscribitur hic miles ad tutelam viarum intra et extra urbem. Francofurti ad conventum venit legatus ducum Brunsvicensium. Non placet, quod se absente constitutum, ut solus imperator et electores mittant in Westphaliam pro pace et inde notitiam accipiant eorum quae geruntur. Dubium est, an se sit oppositurus. Regi Daniae rescripsit conventus. Attamen si is rex et rex Magnae Britanniae plane in eo perstent ut in Westphalia res Palatina tractetur, placuit ut electores ea in re regibus illis morem gererent. Apud multos in Francofurtensi illo conventu spes pacis languescit; tot se aperiunt difficultates. In Anglia domus, in qua Londinii divertitur Harcurtius, irrupta et spoliata est. Quidam eam ob rem capti. Scriptum parlamentariis tradiderat idem comes Harcurtius, eo significans velle se edoceri quae causae eos ad arma egissent, ut querelis remedium secundum leges, consuetudines et edicta vetera adferretur. Id vero plane iis non placuit, qui episcopos exactos volunt. Archiepiscopus Cantauriensis per advocatos se defendit, negans se aut in re aut in modo quicquam egisse contra regni salutem aut leges. Literae scriptae Constantinopoli V SeptembrisGa naar voetnoot17 nuntiant per legatum Moscovitae, comite addito quem nazirum vocant,Ga naar voetnoot18 renovata foedera, per bellum Asacense non nihil turbata; Epidaurios tributum solenne solvisse per legatum,Ga naar voetnoot19 classem Turcicam ab ora Calabriae rediisse cum paucis captivis. Dicebatur captus esse Zulficarus, Asiae Minoris praefectus, dum Cypri possessionem attentat. Haec nunc habebamus. Deus, excellentissime et illustrissime domine, reginae, regno ac Sublimitati tuae det res prosperrimas, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XXV‹I› Novembris/V Decembris anni 1643.
De re Benfeldii nihil plane mihi dixere aut comes Briennius aut Sillonus. Hostium exercitus in Germania est ad XX millia. Gallicus aegre XIII millia habuit, ita ut mirum sit eum tam longe abiisse a praesidiis suis. Praefectus Uberlingae cepit arcem Heiligebergam. Hispani qui in Mediolanensi terra sunt, duo castella faciunt ad Lacum Maiorem et ad ripam Tanari.Ga naar voetnoot20 Galli in Pedemontano tractu extra praesidia habent VI millia peditum, equitum duo. Barbarini duo castella faciunt apud Perusiam. In Lotharingia femina nobilis [Balmontia], sueta militiae, Croatas aliquot fudit. In Anglia princeps Robertus Northamptonum obsidet, Mauritius princeps Plimuthum cum spe bona successus. Comes Hollandiae, parlamentariis reconciliare se volens, non ita suspiciones eluere potuit ut non in custodiam daretur. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De residente Polonorum. Mazarini timor. Spes papatus. Gallorum mens de indutiis faciendis. Rothvila capta. Guebrianus ex vulnere obit. Discordia ducum. Capta Dutlinga licet, hosti supervenienti se dedere coacti, mille occisi. Acta cum regina Gallorum consilia de resarcienda clade. Num Suedis a Russis metuendum. Motta Odincurtius se excusat. Veneti vastant Bononiensem agrum. Delectus exterorum in Gallia prohibitus. Indutiae Burgundis oblatae. Libri contra pontificem. Missae in Canadam feminae. Vetitum aurum vestibus superducere. De reginae hereditate. Iesuitarum controversia. Legatis ad pacem pecunia missa. Reditus classis. Galli scribunt militem. De conventu Francofurti, Palatini causa. Harcurtii acta apud Anglos. Cantauriensis se defendit. Turcica. Germanica. Quaedam ex Italia. Heros Lotharingica. Anglica. |
|