Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6472. 1643 oktober 10. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Regina adhuc icterica estGa naar voetnoot2 ex aegritudine quadam, ut creditur, animi. Duo nobiles domestici domus Vindocinensis in carcerem coniecti sunt, ut aliquid illis exprimatur contra ducem Bellifortium, qui in carcerem coniectus fuit ex suspicionibus; neque enim testimonia erant ad manum. Noyerius munus quidem quod habuit, non recuperavit, sed et in urbem venit et reginam salutavit, et aedificiorum atque etiam monumenti quod regina vidua regi marito factura est, cura fungitur. Favet ei ecclesiasticorum, sed magis monachorum, praecipue iesuitarum ordo. Dux Aurelianensis nunc Blaesis est. Postulavit sibi praefecturam Campaniae et arcem Virodunensem, at non obtinuit, nec magis princeps Condaeus Languedociae praefecturam pro ea, quam habet, Burgundiae. Inter Languedociam et Aquitaniam est regio dicta nunc Rouargnica; ibi motus sunt contra publicanos et a seditiosis etiam oppida obsidentur oppugnanturque machinis. Non puto tamen malum fore diuturnum, si non adiungant se ex principibus illi quibus praesentia, ut saepe hic fit, displicent. Davausius ab urbe quidem abiit, sed in villis subsistit. Intra non multos dies secuturus creditur Servianus. Inquisitio fit in eos qui frumentum e Gallia deportarunt, quia caritas victus inde orta facile paritura erit seditionem, etiam in hac urbe. Bavarici apud Coroniwiseburgum sunt. Dux Anguianus cum duodecim millibus procedit. Velim quidem ut eos tradat marescallo Guebriano, trans Rhenum remeaturo. Sed vereor ne cupiditas obtinendi aut Trevirorum urbem aut oppida comitatus Burgundiae praevaleat. Cardinalis Mazarinus | |
domum sibi sumsitGa naar voetnoot3 proxime eam, in quam regina iam migravit, relictam regi a Riceliaco,Ga naar voetnoot4 et custodia quae erit ad hortos regios, attinget ipsius ianuam et sic ipsius quoque securitati consulet. Dux Carolus hic iterum tentat vias concordiae, non sine spe, ut multi autumant, successus. Episcopus BellovacensisGa naar voetnoot5 non vult amicos suos laborare, ut huc redeat, sicut quibusdam episcopis redire permissum est. Dicit enim se, si redeat, easdem dicturum, quas antehac dixit, sententias, nempe contra nimiam unius auctoritatem. Inter quindecim, quos nuper papa fecit, cardinales sunt aliquammulti qui Latini sermonis, in quo tamen sacra celebrari volunt, nihil plane intelligunt. Francofurto audimus comitem Kevenhullerum,Ga naar voetnoot6 qui princeps futurus est legationis caesarianae, non profecturum, priusquam profectum hinc ducem LongovillanumGa naar voetnoot7 intellexerit. Bavarum se iactare de amicitia Galliae; habere eum in armis XIV millia. In Anglia ad NuburiumGa naar voetnoot8 aequali prope Marte pugnatum, nisi quod Essexius in loco proelii mansit. Occubuisse dicuntur hinc et illinc quatuor millia. Abiere hinc Rhotomagum, itura inde in Angliam, arma pro duodecim millibus militum.Ga naar voetnoot9 Intellexere hoc parlamentarii, et pecuniam hinc ad regem Angliae ire, ad bis centena scutatorum millia. Eas ob causas deliberatum fuit de honoribus Harcurtio habendis aut negandis. Placuit tamen eum honorifice excipi, praevalente in id procerum sententia. Placet hic, quod DanusGa naar voetnoot10 scriptis ad Francofurtensem conventum literis ostendit, non sperandum ut Palatina causa alibi quam in conventu Monasteriensi et Osnabrugensi tractetur, cum non alio tendant tanto labore obtentae pro legatis eius itineris literae. Marescallus Castilionaeus Guisam ivit. Trinum in potestatem Gallorum venit XXVII Septembris; exiere pedites mille, equites quadringenti. Ea acquisitio et Casale reddet tutius et navigationem Padi in istis partibus. Ducis Caroli copiae ad Mosellam sunt in fine Lotharingico. Ethrusci Cisternam adhuc obsidere dicuntur; Lacum Obscurum Veneti. Rhaeti autem iter permittunt quatuor militum millibus, ituris in militiam Veneticam. Rumor quidam hic est de victoria Portugallorum, sed quae emta sit Albuquercii morte; verum nihil in eo certi reperimus. Qui in Catalaniam venerant Hispani, retro in Arragoniam venisse dicuntur trans Zincam amnem. Motta autem Odincurtius, qui inter Fragas et Leridam se tenuerat, in eodem amne pontem fecisse, ut in Arragoniam et ipse eat hostique instet, acceptis ab aula centum scutatorum millibus. | |
Quae rex privatis in Gallia debet, eorum solutio suspenditur, agiturque de exigendo denario ob regis novi adventum ab omnibus iis qui in publicis sunt functionibus. Dux Espernonius ivit ad comprimendum motum illum qui in Rouargnia est. Comitatur Davausium extraordinarius Portugalliae legatus.Ga naar voetnoot11 Locutus mecum erat Davausius,Ga naar voetnoot12 quasi crederet Suedis satisfieri in pace posse, parte eis relicta Pomeraniae.Ga naar voetnoot13 Sed dixi ius pignoris esse individuum, ne populos quidem passuros scindi regimen. Sermones hic sunt de matrimonio principis Walliae, id est Angliae primogeniti, cum ducis Aurelianensis filia, valde divite. Deus, excellentissime et illustrissime domine, consiliis Sublimitatis tuae det eventus prosperos et regno Suediae et orbi christiano, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XXX Septembris/X Octobris 1643.
Apparet ex mandatis quae data sunt domino Gothofredo Gallos Palatinae causae obtentu usuros, ut ipsi Lotharingiam retineant.Ga naar voetnoot14 Ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam
continuo.Ga naar voetnoot15
Audimus conatus caesarianorum in Uberlingam fuisse irritos. Papam, acceptis novis militibus Helvetiis bis mille et ex [Monte]ferrato septingentis, sperare habiturum se tres exercitus, Viterbii, Perusiae, ad locum qui Castelli habet nomen. Mottam Odincurtium desperato Zincae transitu, nulla re facta, rediisse Barcinonem. Zuthamptonum in Anglia obsideri a principe Palatino Mauritio. Hullum eminus claudi a parte copiarum comitis Novicastelli. Maiorem enim partem esse in iis locis, in quibus Scotis praecludere possint aditum. Arcem Somersetam captam a parlamentariis. Accepi literas Excellentiae vestrae datas X SeptembrisGa naar voetnoot16 de eximendo a malis Benfeldio et augendo exercitu Guebriani mittendoque trans Rhenum. Iam feci quantum meae fuit potestatis. Videbimus quid sit eventurum. Res Gallicae semper miras habent latebras, nunc eo magis quia in Siculi sunt manu. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regina aegrotat. Vindocinensis domestici capti ut Bellifortium incusent. Noyerius nondum restitutus, multorum tamen in ipsum favor. Aurelianensis et Condaei postulata elusa. Turbae in Rouargnica ob publicanos, adversus quos Espernonius abit. Davausius abiit. Inquisitio in eos qui frumentum exportant. De exercitu Bavari et Anguiani. Mazarinus securitati suae consulit. Dux Carolus concordiam tentat. Bellovacensis redire non laborat. Novi cardinales Latini sermonis rudes. Legati caesarei itineri se dare nolunt, antequam Gallicos profectos intellexerint. | |
Bavarus Gallorum amicitiam iactat. Pugna ad Nuburium in Anglia. Galli arma et pecuniam regi Angliae subsidio mittunt; hinc parlamentarii aliquantum offensi. Danus favet causae Palatini. Castilionaei iter. Trinum occupatum. De copiis ducis Caroli. Ethruscorum et Venetorum bellica. Rumor de victoria Portugallorum. De rebus Catalanensibus. Gallus solutionem privatis debitam suspendit et denarium exigit. Consilia de Pomerania (d)ividenda. Sermones (de) matrimonio principis Walliae et Aurelianensis filiae. Galli obtentu Palatini Lotharingiam retinere (vol)unt. Irri(ti) caesareo(ru)m in Uberlingam cona(tu)s. Papa mi(lit)em cogit. (Mo)tta Odincurtius re in(fec)ta redit. Zuthampton (ob)sessum. Hul(lum) clausum. (Som)erseta (ca)pta. De (Ben)feldio (lib)erando a malis. |
|