Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6447. 1643 september 26. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Adhuc differtur meus ad reginam aditus,Ga naar voetnoot2 et speciosum praetextum dat reginae valetudo corrupta per animi aegritudinem, dum sentit insuetae sibi grave hoc imperii onus, et si uni credat, multos aemulos, si modo hunc, modo illum sequatur, futurum ut mutuo se evertant consilia, non ex eodem proposito procedentia, et monstrum pariant difforme. Cardinalis Mazarinus quantum iudicare possum rem faciet in Gallia, et ut facere possit, | |
bellum trahet. Ubi insurgentibus undique odiis parem se non putabit, ibit Romam et fruetur partis, Gallos autem insitae mobilitati puniendos relinquet. Comes Harcurtius iam iam in Angliam iturus est.Ga naar voetnoot3 In mandatis habet haec tria: ut vetera foedera renoventur; ut reginae Angliae praestentur quae in pactis sponsalibusGa naar voetnoot4 comprehensa sunt; ut pax interna in regnis Britannicis restituatur. Cui rei ut via struatur praemissus in Angliam Crassius apud parlamentum multa declamavit contra Hispanicam factionem, volens credi etiam inde profecta quae reginam regentem Galliae adegissent ad dandum in custodiam Bellifortium. Marescallus Guebrianus scriptis ad me literis defendit ex militiae more quae circa Benfeldium acta sunt.Ga naar voetnoot5 Dux VindocinensisGa naar voetnoot6 non sine periculo aegrotavit, sed revalescere dicitur. Princeps Condaeus ex regni huius qui nunc sunt fructibus promittit se aliturum centum peditum, equitum vero viginti millia. Francofurti accedente imperatoris auctoritateGa naar voetnoot7 plane praevaluit sententia quae conventum, qui nunc ibi est, ibidem manere vult, non nimium longo intervallo a Monasterio et Osnabruga, ut aiunt caesariani. At protestantium spes reliqua est in Suedis, quos putant non acturos de pace nisi audiantur omnes qui in Imperio sunt Germanico et bello aut pace laesos se queruntur. Maior pars Bavaricarum copiarum in marchionatu est Durlachiensi. Pons a Spira Drusenheimum transfertur. Dux Carolus desperata cum Gallis conventione e Wormatia suos evocat et ad Homburgam se locat. Quaedam eius copiae Crucenacum praeteriisse dicuntur. Dux Anguianus hic est, et constituit non abire nisi accepta pecunia. Angolismensis paululum a Mosa discessit. Ransovius vicarius est ducis Anguiani et spe lactatur marescallatus Franciae. Bassompetra ductum Helvetiorum, quem olim habuit, recuperavit. Lamboius in libertate est, persoluturus XXV millia scutatorum Guebriano. Rex Hispaniae cum XXV hominum millibus ire creditur in obsidium Leridae; contra eum ire Motta Odincurtius, cui rumor tribuit quater mille equites, peditum millia quatuordecim. Trinum audimus prope deditionem esse. Helvetii qui Galliae foederati sunt, pecunias hinc aliquas accepere. Marchio Breszaeus cepisse dicitur sex naves Hispanicas a Genua venientes. Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae prosperet, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
[Lutetiae,] XVI/XXVI Septembris 1643.
Dux Angolismensis creditur successurus in ductum exercitus quem habuit dux Anguianus, qui hic manet et praefecturam velit habere Languedociae, data Schombergio qui eam obtinet compensatione. Castilionaeus autem pro Angolismensi Picardiam dicitur custoditurus. Ex Italia discimus Cisternam oppidum, obsessum a pontificiis, liberatum obsidione per Ethruscos. Hos nunc esse ad Maionam, pontificis milites ad Perusiam. Ex Anglia Glocastrum brevi in potestate regis fore. Hottamos patrem et filium a parlamentariis in reatu constitutos, quod regi favisse credantur. Eadem de causa a Duberniensibus datum in vincula praefectum. Multam suppellectilem, missam a Warwicio, Caletum advenisse. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Queritur aditum ad reginam sibi denegatum. Mazarini et Gallorum mobilitas incusantur. Harcurtii legatio in Angliam ut quietem restituat. Guebrianus se defendit. Vinariensis [sic] aegrotat. Condaeus promittit se ex fructibus regni 120000 militum aliturum. De conventu Francofurtensi. Spes protestantium in Suedis. Nonnulla de motibus bellicis. Mutationes in praefecturis Gallicis. Turbae Italicae et Anglicae. |
|