Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6438. 1643 september 21. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Doleo vicem Galliae, quod iam novis denuo agitetur motibus,Ga naar voetnoot2 quam vel maxime hoc tempore quiescere optarem, ut Angliae nimis iam diu laboranti suppetias ferre posset. In tuis super concordia cogitatis adiutores tibi hic defuturos iam ab initioGa naar voetnoot3 praevidi, quare si ita tibi videbitur, remittam tua schediasmata. Laetor te vidisse mandata quae dantur deputatis nostris ad communem conventum et formulam iuramenti;Ga naar voetnoot4 bene mones dubium posse esse sensum eorum verborum, quibus defensio religionis est concepta. Ego non dubito quin nonnulli ex Hollandiae Ordinibus etiam omnes eos qui templa publica non frequentant ab honoribus arceri postulent, sed et hoc aliis displicere certo scio. Interea nemo se audet opponere iis qui duriora omnia cogitant, ne apud populum aut eos qui populum auribus ducunt, evilescat diu auctoritas, aut etiam ipsi in conventu suffragiis vincantur, atque ita certa lege definiatur quod iam ob diversitatem exemplorum in leniorem partem potest disputari. In quaestione RougemontiiGa naar voetnoot5 scias velim Traiecti urbem non esse pro diviso aut Brabantici aut Leodiensis territorii, sed pro indiviso ab utroque principe regi ex legibus et foederibus. Pro Leodiensi vero haberi qui ex matre natus Leodiensi est. Caeterum Ordines Foederatos videriGa naar voetnoot6 omnes cives Traiectenses ante deditionem pro hostibus habuisse, utputa qui aeque adversus principem Arausionensem moenia sua tutati sint. Ipse antequam duci Neoburgico se traderet, etiam aliis principibus neutrarum partium inservivit. Domum revertendi animum habuisse non videtur, nam iam viginti sunt anni cum Neoburgici res Bruxellis egit. Rogo sententiam tuam super hac quaestione intelligam; est enim non parvi momenti. Nomen libri quem Mariana scripsitGa naar voetnoot7 et ubi is editus sit, velim indices, ut exemplar mihi parem. Parthenii libellus dum eum utendo dedi periit mihi,Ga naar voetnoot8 quare alterum exemplar mittas | |
rogo. De diplomate quo equites hic Sancti Michaelis a Gallis creantur,Ga naar voetnoot9 ut et de libello pro chartis tuis offerendo,Ga naar voetnoot10 diligenter cogitabo. Pro iis quae de Chavigniaco,Ga naar voetnoot11 Serviano et ChaumontioGa naar voetnoot12 scribis, gratias habeo. Apud nos iam nihil fere geritur; rediit princeps, conveniunt Ordines,Ga naar voetnoot13 et praecipue circa conquirendam pecuniam occupantur. Deus Optimus Maximus te tuis, nobis nostrisque et reipublicae christianae diu servet incolumem, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XXI Septembris 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. 14 st. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. Sept. 30. En in dorso: 21 Sept. 1643 W. de Groot. |
|