Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdBijlage:Ga naar voetnoot2Axel Oxenstierna aan Jules Mazarin, 27 augustus 1643.
Eminentissime domine cardinalis, Qui praesentes literas Eminentiae vestrae exhibet, dominus de Siraumont, superiori anno ab illustrissimo Hassiae landtgravio ad expedienda nonnulla eius negotia huc in regnum ablegatus fuit. Qua occasione mihi notior factus, discretionem, industriam aliasque qualitates suas, praesertim studium affectumque in causam communem, adeo adprobavit, ut cuncta haec non immerito diligam aestimemque. Et cum summo desiderio Galliae sua | |
studia offerendi teneatur, ut illic causae communi et regi christianissimo, imprimis vero sub ductu Eminentiae vestrae, inservire possit, sperans meam commendationem sibi ad id usui et adiumento futuram, quocirca licet Eminentiae vestrae molestiam invitus creem, sciens quam operosis occupationibus christianissimi regis et boni publici causa distineatur, ob eum tamen quem mihi multis indiciis hactenus testatum fecit affectum Eminentia vestra, eo audaciae delapsus sum, ut Eminentiae vestrae dictum Siraumont de meliori nota commendare voluerim. Inde si quid gratiae et favoris in ipsum derivatum fuerit, quemadmodum fore nullus dubito, existimabo ad cumulum priorum meritorum Eminentiae vestrae non leve beneficium hinc accessisse. Quod ut reciprocis officiis demereri queam, sedulo et omni occasione enitar, semper testaturus quod sim Eminentiae vestrae humilimus atque addictissimus servitor,
| |
Dabam Holmiae, die 17 Augusti anno 1643. | |
Adres: Eminentissimo domino cardinali Mazarino. Salutem. Bovenaan de brief staat in een onbekende hand: Suede, 12 [sic] Aoust 1643, le chancelier Oxenstiern. |
|