Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6208. 1643 mei 9. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Deus regiGa naar voetnoot2 vitam saepius periclitantem per redeuntia deliquia servat, ut multas edat | |
actiones, dignas christianissimi cognamento. Non revocavit tantum, sed et benigne excepit relegatos per tyrannidem cardinalis, non minus regi quam populo gravem. Iussit ubique hic in ecclesiis dici se populo, per cuius preces tamdiu se in vita servari sentiat, pro eo officio pacem velle reddere, planeque omnes eo tendunt et cogitationes eius et sermones. Creduntur et Hispani non abhorrere. Ita honorifice et sine ulla mora et oblatis quantis vellet pecuniis a se dimisit fratris regii uxorem Lotharingi[c]am Margaretam. Dux Longovillanus quo maiore cum auctoritate eat ad pacis colloquium, in consilium illud quod nunc res regit, admissus est, futurus in eo et post mortem regis, quae prima est decreti nuper in parlamento publicati mutatio, quales aliae forte suo tempore sunt secuturae. Regina etiam, sed raro nec nisi regis iussu, ei consilio interfuit et regi referens quae erant acta, ostendit sibi prudentiam non deesse. Princeps Condaeus ob affinitatem cum Bressaea domo sustentat propinquos cardinalis Riceliaci,Ga naar voetnoot3 qui magno quidem sunt in odio publico, sed multos habent duces et praefectos sibi faventes, ideo quod metuunt ne eis eversis et ipsi evertantur, ut fieri solet in factionum certamine. Eius ope marchio Bressaeus iam factus est dux et par Galliae, brevi quoque recipietur ut Galliae admiralis. Rumor de transportato in Bastiliam cardinalis Riceliaci corpore a Sorbona sparsus est, ne apud se plebis impetus fieret. Esguillonia domum suam contra seditionem militibus defendit.Ga naar voetnoot4 Nuper ei adempta sunt CCCC millia scutatorum, apud mercatorem reperta, nam omnes iam operam suam regi venditant, ut latentia quae a cardinali Riceliaco venere bona detegant. Alterum tantum ab ea exigitur, ideo quod vivente avunculo excusata fuerit ne penderet tributum omnibus opulentis impositum, in quibus illa certe praecipuum obtinebat locum. Venit nuper ad reginam conquestum de his iniuriis. Ea dixit sibi quoque antehac adversa evenisse, nec aliud se remedium invenisse quam in precibus ad Deum; non eam esse suam in Gallia potentiam ut cuiquam in rebus talibus utilis esse possit. Videntur Galli quantum poterunt procrastinaturi colloquia de communi pace, ut speculentur quid futurum sit de rege et de rebus internis atque externis. Venit ad me Stella, qui a Chavigniaco pendet,Ga naar voetnoot5 et locutus est de Ragozio; audire se foedus cum eo factum a Suedis. Dixi scire me commeasse nuntios utrinque in rem communem, sed nondum intellexisse foedus factum.Ga naar voetnoot6 Locutus est etiam de proposito foedere inter regna Suediae et Galliae cum rege Portugalliae in annos decem, sive bellum maneret, sive pax fieret. Dixi audisse me haesitatum antehac in Suedia super hac re, nunc quid ea de re ibi sentiatur, mihi incompertum.Ga naar voetnoot7 Milleraius it Lingonas versus, Guebrianus Offenburgum obsessurus creditur. In Belgico fine nihil plane agitur. Dertonae arx vix poterit Hispanorum manus evadere. Princeps Thomas cum isti arci laboranti subvenire vix posset, Astae arcem cepisse dicitur. In Catalania nihil fit. Tandem Galli, resecta cardinalis Riceliaci cavillatione, titulum imperatoris dedere Ferdinando III. Bavarus autem cum periculo aegrotare dicitur, quod ipsum forte paci faciendae serviet. Morbus eius est dysenteria, grave per se malum, maxime senibus. | |
Plerique principes, qui suos habent apud conventum electoralem qui Franconiae habetur, aiunt velle se manere individuos cum imperatore et Imperio, non item cum Hispano. Horum consiliis se opposuit Saxo, praedicans Hispaniae merita in imperatorem et Imperium. Bavams quoque de tribus circulis et Galliae amicitia tacet, usus istis rumoribus ut imperatorem pertraheret ad commodas sibi conditiones de terris ad O[e]nasum;Ga naar voetnoot8 super quibus arcanae et inter ipsos conventiones factae esse creduntur. In eo conventu electorali ad obliterationem ante actorum addita quaedam. Controversia Palatina dilata ad colloquia seorsim super ea re habenda. Res iudiciales et de collegio Spirensi reiectae in tempora tranquilliora. Bavarici militum pars magna in Burgavia est. Hispani vero quod copiarum in Palatinatus terris habebant retraxere Lucemburgum versus. GallasiiGa naar voetnoot9 exercitus de multis rebus conqueritur. Imperator per Passavium ire dicitur Pragam, ut filioGa naar voetnoot10 faciat coronam Imperii. Conventui autem electorali successurus dicitur totius Imperii alius et quidem Ratisbonae.Ga naar voetnoot11 Rex Galliae bis in cubiculo suo consilium interius consuluit. Regina autem valde exhausta est ex assiduis apud regem obsequiis, non sine valetudinis suae periculo. Pontifex Romam diligenter munit et muris et fossis, et speciem praebet invasuri terram Mutinensem, Parmensis vero et Mutinensis Terracinam,Ga naar voetnoot12 ad quam rem paratae esse dicebantur Placentiae equites bis mille quingenti, peditum quatuor millia. In Anglia spes pacis imminuta est: bellum redardescit, Re[a]din[g]um, quod non longe ab Oxonia est, obsidentibus parlamentariis.Ga naar voetnoot13 Uberlinga premitur, sed eminus. Guebrianus quasdam hinc copias accepit, quasdam eduxit e praesidiis, pecuniam pro peditatu et machinis etiamnunc exspectat. Milleraii exercitus erit XII millium in peditatu, equitum MCC, cum machinis multis. Marchio Jevrius habebit apud Catalaunum quinque militum millia. Et huic et illi spes fit dignitatis ducis et paris, ut et Castilionaeo et aliis quibusdam. Melo Duacum venit, et colloquia habentur obtentu liberandorum qui bello sunt capti. Uxor fratris regii Peronam usque deducetur a summatibus e Belgica feminis. Ad Silvanectum ei occurret maritus. Princeps Condaeus accipit dignitatem, quam habuit comes Suessionensis, magistri domus regiae. Praefecti omnes iussi sunt in suas ire praefecturas. Rex Magnae Britanniae edicto facto XXVIII Martii vetuit ne quis pecunias ullas contribueret, nisi suo iussu,Ga naar voetnoot14 Id gratum est quosvis praetextus quaerentibus ne pecuniis suis excutiantur. Deus, excellentissime et illustrissime domine, hoc tempore gravissimo det Sublimitati tuae opportuna consilia et bonos eorum exitus, tuae Sublimitatis devotissimus [cultor],
| |
Lutetiae, XX[I]X Aprilis/IX Maii 1643.
Commendo Sublimitati tuae Marinum et Ebstenium.Ga naar voetnoot15 Constat ex indiculis, ex quo cardinalis Riceliacus dominatus est missos diversis temporibus in Bastiliam homines mille | |
quingentos. Rex animam agere creditur. Praeceptum regis de duce Longovillano in consilium regiminis admittendo in parlamenti acta relatum est. Pontifex interdictum adversus Lucenses sustulit. Conscribit milites Helvetios. Ex Anglia habemus, postquam legati parlamentarii a rege redierunt spem pacis abiisse, multos a parlamentario exercitu ad regem transfugere, inter nobiles et plebem gravem exortam controversiam ob literas reseratas, quas No[r]thum[brii] uxor ad maritum miserat.Ga naar voetnoot16 Dux Andegavensis periculose aegrotat.Ga naar voetnoot17 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. (Reg)is aegrotantis pius ad pacem amor. Quae in novo consilio, quod regni res (adm)inistret, gerantur. Condaeus clientum Riceliaci columen. Latentia Riceli(aci) bona produntur. Esguilloniae pecunia variis modis emungitur. Regina (..) adhuc ridet de foedere cum Ragozio et Lusitania ineundo. Varia. (Ferd)inando III imperatoris titulus attributus a Gallis. Consilia principum (Germ)anorum de non deserenda Austriaca domo et aliis ad communem salu(tem i)tem spectantibus. (Itali)ca. Anglica. Va(ria) nova. |
|