Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6104. 1643 februari 26. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine, Promotio armorum sacrae regiae Maiestatis in confinia Bohemiae et veredariorum inde ad nos commeantium incertus cursus me in scribendo tardiorem effecerunt.Ga naar voetnoot2 Quae ibi geruntur, citius pene Hamburgi quam hic cognoscuntur, indeque in Gallias delata meam relationem haud dubie longe anteverterent. Continui imbres, fulmina et tempestates ultra solitum continuatae Freibergae obsidionemGa naar voetnoot3 protraxerant et Torstensonii articulos non parum afflixerant. Clades, nostratium quibusdam in oppugnatione Olsii in Silesia ab Hofkirkio illata, compensata est maiori hostium damno. Nam Hofkirkius, fama occupati Olsii elatus, Oppelium armata pariter manu invadere aggressus, mascule est repulsus, relictis in fossa quingentis suorum.Ga naar voetnoot4 Milites quoque in Olsii expugnatione capti custodiis elapsi ad nostros rediere. Praeliminaria pacis varios habuere casus. Hispani dolorum architecti non unas protrahendae rei artes commenti sunt.Ga naar voetnoot5 Primum ab Auersbergio prolata sunt diplomata tuti itineris pro Gallia manu Francisci di Melos subscripti. Quando hoc non successit, ostensa est caesaris plenipotentia, cuius vi caesar nomine Hispani omnia perficeret.Ga naar voetnoot6 Dum eius exemplar in GalliasGa naar voetnoot7 et BelgiumGa naar voetnoot8 mittitur et incertum adhuc esset quid istic statueretur, ultro ab Auersbergio producuntur salvi conductus propria regis Hispani manu subsignati. | |
Verisimile est interea innotuisse Austriacis de Eberstenii responso quod Lutetiae Parisiorum acceperat.Ga naar voetnoot9 Ideoque quando separati tractatus non procederent et interim ordines Imperii Romani omni conatu compositionem urgerent, neque metus abesset a Turca aliaque mala hereditariis Austriacorum regnis et provinciis incumberent, ne coacti facere viderentur, censuram priorum hoc pacto praevenire eos voluisse credibile est. Quid de salvis conductibus Hispanicis sentiat Sancti Romanus, docebit exemplar epistolae eius ad Langermannum, regis Daniae ministrum,Ga naar voetnoot10 hic adiectum.Ga naar voetnoot11 Propius tamen nunc quam unquam antehac coeunt res, utinam paribus ad complendum hunc actum animis. De comite DavausioGa naar voetnoot12 in postremis Magnificentiae vestrae literis 21/31 Ianuarii exaratisGa naar voetnoot13 nulla facta est mentio. Pervelim scire an ad tractatum Osnabrugensem et cum quo sit destinatus. Elector Brandenburgicus,Ga naar voetnoot14 iam diu in Marchiam ire statuens, nunc in itinere est et ad me scripsit eo tenore quo apographum hisce insinuatum indicat.Ga naar voetnoot15 Praestolor hic adventum commissariorum eius, ut qui hactenus ob certas causas absolvi non potuit, nunc vero conclusioni suae vicinus esse videtur, indutiarum tractatus perficiatur.Ga naar voetnoot16 Comitia Varsaviensia 2/12 die huius mensis sunt inchoata.Ga naar voetnoot17 Videntur aliquid velle portendere Gedanensibus et in eorum portu tempestatem excitare. Sparguntur hic rumores transactae superiori anno rei inter Daniae et Poloniae reges de navibus quibusdam quas Danus Polono ad exactionem telonii marini in portu Gedanensi commodaturus esset. BaudissiniiGa naar voetnoot18 consilio et opera haec in Dania fabricata iactantur. Quicquid eius est, in comitiis sine dubio emanabit. Neque novum est senatusconsulta quae inter comitia a | |
senatoribus, ut vocant, residentibus fiunt, rescindi, si modo in comitiis et facie reipublicae deprehensa fuerint adversari patriae legibus et tempori minus convenire. Quibus Magnificentiam vestram divinae protectioni studiose commendo, Magnificentiae vestrae amicus ad officia paratus,
| |
Stetini, 16 Februarii 1643. | |
Bovenaan de minuut: Exemplar literarum: 1. ad legatum Grotium, 2. Marinum;Ga naar voetnoot19 in Marini literis omittuntur quae litura sunt notata. Titulus Marini: ‘Spectabilis et amplissime domine’. In dorso: Die 16 Februarii anno 1643. Ad dominum Hugonem Grotium Johannes Oxenstierna. Mut[atis] m[utan]dis ad Carolum Marinum. | |
Bijlage:Ga naar voetnoot20Friedrich Wilhelm, keurvorst van Brandenburg, aan J. Oxenstierna, 16 februari 1643.
Illustrissime domine legate, Quod illustrissima vestra Dominatio qua pro itineris nostri instantis versus electoratum Brandenburgensem et rerum gerendarum prosperitate, qua pro anni, quem non ita pridem inchoavimus, felici decursu concepit votum, ex literis illustrissimae vestrae Dominationis, die 15/25 modo praeteriti mensis Ianuarii ad nos perscriptis et paucis abhinc diebus nobis redditis, libenti intelleximus animo, supremum numen ex animo venerantes dictum modo votum confirmare clementerque largiri velit, ut quem ingressi sumus annum feliciter decurrere et in summa rerum omnium prosperitate et tranquillitate exigere utrinque valeamus. Praefatum porro iter nostrum quod attinet, cum bono Deo ad ipsum hesterno die nos accinximus et feliciter huc advenimus, non intermissuri, quamprimum ad locum in electorali nostra Marchia destinatum appulerimus, quantocius illustrissimam vestram Dominationem de adventu nostro certiorare nostrosque commissarios sufficienti mandato instructos, nomine armistitii plene absolvendi, ad illustrissimam vestram Dominationem ablegare, quam interea temporis optime valere cupimus, Fridericus Guilielmus, Dei gratia marchio Brandenburgensis, Sacri Romani Imperii princeps, elector et archicamerarius, in Prussia, Juliae, Cliviae, Montium, Stetini Pomeraniae etc. dux, etc., illustrissimae vestrae Dominationis amicus benevolus,
| |
Datae ex arce nostra Brandenburgensi,Ga naar voetnoot21 die 16 Februarii 1643. | |
In dorso schreef Grotius: Elector Brande(nb). (Jo)hanni Oxenst., 16 Febr. 1643. |
|