Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6089. 1643 februari 14. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Venit huc ante triduumGa naar voetnoot2 cursor a Sancti Galli oppido. Is illico ad nuntium pontificis, | |
nuntius sine mora ad regem. Suspicio est allatas literas pertinentes ad liberandum a belli malis Bavarum. Guebrianus autem cum suo exercitu, qui iam Nicrum amnem transierat et ad Heidelbergam prope accesserat, retro se tulit cis eum amnem. Trans amnem sunt Bavarici, Wahlius, Mercius, Waertius. Nulla inter eos pugna intercessit. Videtur id agere Guebrianus, ut in bonis hibernis refoveat militem. Quo deinde iturus, incertum. Puto cum eo esse Erlachium et Ossenvillium, a quibus captam Uberlingam non procul Constantia rumor fuit, sed de quo dubitari video. Ducis Caroli copiae, Rhenum transgressae ad Moguntiacum, sunt nunc in Palatinatu Inferiore et Lamboii cohortes a Mosella exspectant. Quaesivit ex me legatus Portugallicus,Ga naar voetnoot3 an mecum egisset dominus ChavigniacusGa naar voetnoot4 de arcanis pactionibus inter regna Galliae simulque Suediae et regnum Portugalliae. Dixi me nihil intellexisse nisi actum in Suedia de amicitia et commerciis. Rex hic aperte omnibus dicit non ex sua voluntate factum, quod morte affecti sint Cinqmarcius et Thuanus.Ga naar voetnoot5 Id quin verum sit, nemo dubitat. Valde opto literas ad me et a me hoc tempore curari quam celerrime per eos, ad quos mittuntur, ideo quod subitae rerum mutationes adferre possint momenta scitu digna. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae semper adsit, Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, IV/XIV Februarii 1643.
Iam certum est captam crepitaculo Uberlingam. Erlachium autem cum septingentis equitibus accessisse Guebriano, ducis vero Caroli copias et Lamboianas Bavaricis, ita ut is exercitus iam sit sex millia equitum, peditum totidem. Praeterea imperator et Hispanus dicuntur mille equites, peditum sex millia conscribere apud Coloniam. Galli vero ex Alsatiae oppidis videntur Germanos eximere velle et in eorum locum surrogare Gallos. Rex Galliae arthriticus est. Advenit ei ex Italia Mazarini cardinalis legio duorum millium. Deliberatur hic de exigenda pretii domorum tricesima. Plebs Londinensis irascitur parlamento ob pacis moras. Multos in ea urbe rex habet suarum partium, et in ipso parlamento sunt qui opponunt episcoporum domuitioni. Cohortes praetoriae regis eunt Atrebatum versus, ubi hostium copiae apparent. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Bavarus neutralitatem quaerit. Inter Gallum, Suedum et Portugallum arctior amicitia proposita. Supplicii Sanctimartiani et Thuanei culpam in cardinalem rex. Germanica. Anglica. |
|