Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6049. 1643 januari 24. Aan G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1Vir summe, Distuli Praestantiae tuae scribere ideo quod eam intelligerem abesse in Frisia per nuptiarum causam;Ga naar voetnoot2 nunc cum rediisse te discam, nolui diutius cunctator esse. Gratias igitur ago pro bonis consiliis, et antehac saepe et nuper mihi datis. Cognoveris iam ea | |
apud me non fuisse infructuosa.Ga naar voetnoot3 Nunc te rogo per communes literas amicitiamque veterem, ut fratrem meum in omnibus editionibus meis quae apud vos curantur, consilio regas.Ga naar voetnoot4 Ego hic interim otiosus non sum. Eduntur Annotata nostra ad Testamentum Vetus et ea quae ei addi solent.Ga naar voetnoot5 Excusa iam quae dicenda habui ad libros Mosis, libros historicos, poeticos, ethicos, praeterea ad Esaiam. Puto restare trium mensium laborem. Dum ista in lucem properant, scripsi Annotata ad Actus apostolicos, ad Epistolas apostolorum vel apostolicorum virorum, irno et ad Apocalypsin,Ga naar voetnoot6 ad quam me puto adferre aliquid novae lucis post Alcazarem,Ga naar voetnoot7 qui non parum vidit. Quaero nunc qui describant. Danum quem mihi commendaveras,Ga naar voetnoot8 domui meae adscripsissem nisi eo veritus essem Suecorum offensas. Nosti gentium aemulatus, ut nihil dicam acerbius. De tuo, qui in Italia, pridem nihil audio,Ga naar voetnoot9 nisi excutere eum omnes bibliothecarum forulos et magni a doctis omnibus fieri, ut sane meretur. Deus te, vir optime, cum optima coniuge et liberis servet ac sospitet, venerator summae tuae eruditionis ac pietatis,
| |
Lutetiae, 24 Ianuarii 1643. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Gerardo Joanni Vossio. Bovenaan de copie te Rotterdam: G. Vossio. |
|