Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5862. 1642 augustus 30. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Rex est Monticellis.Ga naar voetnoot2 Cardinalis in lectica portatur Lugdunum,Ga naar voetnoot3 comitantibus eum cardinalibus Bichio et Mazarino. Trahitur post eum Thuanus. Cancellarius Franciae et cum fratre regio locutus est, qui Blesas redit, et cum duce Bulionio, qui nunc Lugduni diligenter asservatur tribus portis, quarum prima centum habet custodes. Thuanus putatur in Bastiliam duci. Pro duce Bulionio laborant et affines in Gallia multi, et in quorum precibus plus est ponderis landgraviaGa naar voetnoot4 ac princeps Arausionensis. Vehementer rex appetit potiri Sedano, non tantum | |
quod amet prolatare fines, verum etiam quod is locus iam saepe res novantibus receptum praebuerit. De Perpiniano adhuc incerta omnia. Dicuntur obsessi venire ad pacta, sed id schema in bello frequens ducendo tempori. Interim a Sicilia et Neapoli nova classis Hispanis advenit. De Portugallica autem inanis Gallorum expectatio. XI[I]o mensis huius Crescentinum Hispanis eripuit princeps Thomas; XIVo in urbe Taurinorum facta sunt sponsalia inter principem Mauritium, ducem [O]netiaeGa naar voetnoot5 - ita nunc dicitur qui antehac cardinalis Sabaudus - et ducis defuncti filiam, quibus adfuit dux Longovillanus. Dux Carolus ab Alsatia discessit. Creditur velle succurrere Lamottae, quam premit undique Halerius. Mercius apud Epfingam se munit. Melos transiit Sancti Audomari urbem, ut in Galliam irrumpat; Guichius Malbodium, ut in Flandriam. Harcurtius castella quaedam in Bononiensi tractu ab Hispanis capta recepit. Sed et hi Gallici exercitus et is qui in Italia est pecunia egent. In Catalania nova fuit contra Gallos coniuratio, sed detecta. Facta hic indicatio bonorum quae regina mater in Gallia habebat; reperta ea valere II milliones. Cardinalis Riceliacus ad literas matris Cinqmarcii rescripsitGa naar voetnoot6 facturum se quae possit, sed debere eam se parare ad omnes eventus. Princeps Condaeus apud cardinalem Riceliacum est. Rex Hispaniae adhuc Caesaraugustae est et magnas habet copias. Lamega a cardinalibus Romae non nisi episcopus receptus fuit, ideo abitum parat. Manet papae bellum cum Parma, et cum Luca resurget controversia, exeunte tempore per quod suspensum fuerat interdictum. Mirandulam papa dicitur capere voluisse, sed impeditus a Venetis, Ethrusco, Mutinensi, qui nihil magis amant quam Italiae res manere quo sunt in statu. Romae et urbs et portae metu seditionum custodiuntur diligenter. Duae cohortes ab imperatore per Rhaetiam in terras Mediolanenses ivere. MM pedites, equites D caesarianorum haerent apud Scafhusiam. Mater ducis Bulionii ex morbo, quem aegritudo animi adduxerat, revalescit. Proponunt quidam ad demendos metus et regi Galliae et aliis, Sedanum ut ad tempus custodiendum detur landgraviae. Verum id hic placiturum non puto. Rex Angliae multum promovit, cum Porthmuthum per praefectum traduxit in suas partes.Ga naar voetnoot7 Poterit enim iam e Dania naves accipere et milites. Forte et a Dunquerca, quod metuentes parlamentarii reddiderunt Batavis naves quas Warwicius ceperat iure talionis contra eas, quas Batavi ceperant ex Anglia Dunquercam euntes cum victu et paratu bellico.Ga naar voetnoot8 Deus, etc. H. Grotius. | |
Lutetiae, XX/XXX Augusti 1642. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Rex Sedano inhiat. Hispanica. Italica. Varia Gallica. Papa Mirandulam capere tentavit. Sedanum landgraviae in sequestrum dandum. |
|