Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5858. 1642 augustus 28. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine, Fretus mea commendatione et communi omnium popularium qui e Galliis in Sueciam redeunt rumore benevolentiae eius qua istic commorantes Magnificentia vestra prosequitur, | |
me rogavit praesentium exhibitor Ericus Gabrielis EmporagriusGa naar voetnoot2 ut eunti sibi in Gallias literis meis facilem apud Magnificentiam vestram aditum pararem. Cuius petitioni tanto libentius hasce indulsi, quanto certior sum non falli eum qui hanc opinionem de Magnificentia vestra concepisset. Proinde eandem nunc studiose requiro, velit dictum Emporagrium favore suo et tutela complecti idque vel eruditionis et, in quo vivit, sacri ordinis caussa, vel quod sacrae regiae Maiestatis iussu testimonioque in exotica regna abierit et meis hisce non parum fidat. QuibusGa naar voetnoot3 Magnificentiam vestram caelesti favore studiosissime commendo, Magnificentiae vestrae ad officia paratus,
| |
Stetini, 18 Augusti 1642. | |
In dorso staat: Die 18 Augusti anni 1642 ad dominum Hugonem Grotium recommendatoriae pro mag[istro] Emporagrio. J.O.A. |
|