Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5851. 1642 augustus 23. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Vidi regem lugentem lugens et ipse ante hos octo dies ad Sancti Germani.Ga naar voetnoot2 Multa simul feci. Nam officio functus sum et dolentis et consolantis et gratulantis, ob victorias Guebriani et Mottae Odincurtii,Ga naar voetnoot3 et res nostras exponentis et gratias agentis pro honoribus habitis domino mareschallo Hornio.Ga naar voetnoot4 Quia inter consolationes addideram, ne admodum mortuam matrem lugeret, dixit eam adversus se male se gessisse. Sibi nunquam defuisse filii affectum, sed eum se non potuisse ostendere ob mala quibus utebatur consilia; nam eam fuisse valde difficilem, cum condonasset offensas: ita se nosse eius ingenium. Ad quod dixi vulgo credi Italos et maxime Florentinos aegre adduci ad remittendas offensas, sed eo hoc in ipsoGa naar voetnoot5 esse laudabilius. Praeterea quia dixeram laudare me et regis et reginae nostrae non alienum a bona et communi pace animum, adiunxit id agendum, ne unquam bellum resurgere possit. Deum sibi et reginae Suediae dedisse res prosperas, quod sciret ab iis aliena non expeti, cum longe aliter affectus esset Hispanus. Cum autem rex dicat a se non expeti aliena, respicit credo tempora Caroli Magni, qui magnam Germaniae partem, aliquam et Hispaniae tenuit, Belgicam vero omnem. Sperabat rex et Perpinianum brevi suum fore et intellecturum se continuationem rerum prosperarum Torstensonii.Ga naar voetnoot6 De domino mareschallo Hornio excusabat, quod in cura castrensi non satis eum pro promta sua voluntate potuisset excipere. Ego vero affirmavi semper memorem fore dominum mareschallum honorum, quibus affectus esset et a rege in castris et Lutetiae a principibus. Erat rex macilentus, oculis tamen satis iucundis. Utitur adhuc multum sella gestatoria. Regina optime valebat ac prolixe omnia officia et obsequia reginae nostrae offerebat. Delphinus itidem vegeto erat corpore. Rex de Thuano benignius incipit loqui. Gaudere se dicit, quod non permixtus fuerit aliorum consiliis.Ga naar voetnoot7 Bene se de eo semper existimasse. Scripserat rex antehac bis ad ducem Beaufortium, ducis Vindocinensis filium, volens eum ad se venire, ut exponeret, quid ipsi dixisset Thuanus, cum in itinere Narbonem apud eum diverteret. Respondit Beaufortius salutationem fuisse benevolam ex eo affectu, quem Thuanus semper erga ipsorum domum ostendisset. Nullos fuisse sermones regi aut publico noxios. | |
Alioqui se eos et sponte et statim fuisse indicaturum pro ea fide quam regi debeat. Cum Cinqmarcio nullum sibi commercium.Ga naar voetnoot8 Frater regius in regis gratiam restitutus Blesas redit.Ga naar voetnoot9 Cardinalis in itinere est a Tarascona Lugdunum. Creditur ipse cum duce Bullionio velle colloqui. De Perpiniano capiendo bene sperat. Dicitur classis Hispanica nunc esse ad Maioricam, terrestres exercitus apud Tarragonam. Motta Odincurtius equitatu satis valere, peditatu non item. Dux Carolus in Alsatia cepit obsidio Molzemum et Muzigum.Ga naar voetnoot10 Adiungit se ei Bambergius cum tribus millibus, partim equite, partim pedite. Putatur inde rediturus, ut Mottae obsidium impediat. Mercius interimGa naar voetnoot11 in Kinzingana valle habet pedites MMD, octingentos equites; minatur Friburgo. Erlachius Brisaci est, Tabernis Alsatiae Ossenvillius. Hispani inter Caletum et Ardresium magnam incendii vastitatem fecerunt. Fama est a principe Thoma Crescentinum obsideri.Ga naar voetnoot12 Thuanus cum cardinali Riceliaco nuper collocutus dixit ei, quae de induciis acta sint cum Hispano, adeo ex regis iussu acta, ut rex de suo peculio viaticum tabellariis dederit.Ga naar voetnoot13 Praeter exercitum qui Tarragonae est, alterum habet Leganesius ad Leridam.Ga naar voetnoot14 Dux AnguianusGa naar voetnoot15 circa Narbonem nobilitatem colligit; et classis Gallica e Portugallia expectat navium auxilia. In Salsam fame pressam victus illati sunt per obsidentium Gallorum negligentiam aut et quorundam perfidiam. Harcurtius accepit ad augendas copias cohortem regis praetoriam, quatuor mille et quin- | |
gentos Scotos, qui Diepam advenere, et a Guichio copias.Ga naar voetnoot16 Melos capto Oiae castelloGa naar voetnoot17 nihil ultra se agere posse ratus in Flandriam concessit. H. Grotius. | |
Lutetiae, XIII/XXIII Augusti 1642.
Rex Cantiliaci est. Romae placuit posthac pro regibus haberi, qui regnum per annum tenuerint.Ga naar voetnoot18 Duae classes in Sicilia et Neapoli parantur ad res Catalaniae et Ruscinonis. Diesae Galli praesidium imposuere militum CCL die Iulii XVII.Ga naar voetnoot19 Lampia [sic ] ab Halerio premitur castello imposito Monti Frello et in proximo receptibus quibusdam. Reliqui milites Loncurtii et proximis vicis se tenent.Ga naar voetnoot20 XV mensis huius Croatae quidam ab Harcurtio caesi. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Idem prolixius exponit. Regis de matre iudicium. Ridet regem, qui non aliena peti a Gallis in pace dixerat. Thuani sors et in illum decreta inquisitio, nec non in complices. Hispanica et ad Rhenum gesta. Pontifex pro regibus in posterum habere vult, qui per annum regnum tenent. Varia nova. |
|