Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5832. 1642 augustus 9. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Rex et regina ad Sancti Germani veniunt.Ga naar voetnoot2 Rex plerunque sella fertur tempusque terit faciendis condituris, quas confecta vocant. Adstant comes Chaviniacus et Noyerius,Ga naar voetnoot3 et pruna decorticant. Rex autem magis sibi quam antea rex videtur, quia et cardinalis abest et fratris molitiones discussit. Est autem frater eius rursus Nizziaci. Advocati regii a rege consulti respondent satis validum eius esse testimonium, etiamsi ad iudices ipse non veniat. Cancellarius iam Lugdunum ivit cum bono militum comitatu. Eo deducentur rei, de quibus quid porro futurum sit, in incerto est. Populus non male de illis sentit. Cardinalis Tarasconae se tenet, vix lectica progreditur ob brachii dolores. De Perpiniano nihil dum constituit belli fortuna. Rex ipse Hispaniae in proximo est Caesaraugustae. Mari quoque Colubri portum audimus oppugnari ab Hispanis. Et Leganesium habuisse antehac secum XII millia, nunc ex maritima obsidione decem millia ei accessisse. A Schombergio et Milleraio augeri exercitus supplementis ex Languedocia; a BressaeoGa naar voetnoot4 recolligi disiectam tempestate classem. Apud Schombergium et Milleraium est dux Anguianus et multa nobilitas et bona pars praetorianorum regis. In Italia post captum ducem Bulionium imperat Pralinus. Hallerius circa Mottam struit castella ad claudendos aditus, dum dux Carolus se cum caesarianis qui in Alsatia sunt coniungit, aliquid ibi tentaturus. Melos et Beckius apud Valentinianas sunt; apud Creciacum Harcurtius et Guichius. Nihil ibi agitur. Apud cardinalem Riceliacum sunt Mazarinus cardinalis et Lesdiguierius.Ga naar voetnoot5 Batavi decem mercatorias naves, unam regiam, Anglicas omnes cepere. Venerant eae ad commeatus et alia Dunquercam ferenda. Quod hactenus a se toleratum nunc impedire constituerunt Batavi, captata occasione ex Angliae dissidiis et praetextu, quod et Hispani Anglicam quandam navem ceperint, quae commeatus in Galliam ferebat. | |
Rex mihi more solenni nuntiari iussit matris suae mortemGa naar voetnoot6 rogavitque ut cum meis lugubria sumerem. In id me nunc paro, ut deinde in hoc habitu regem videam. H. Grotius. | |
Lutetiae, XXX Iulii/IX Augusti 1642.
Iam nunc intelligo cum principibus Sabaudis perfectum negotium. Fuisse apud viduam principem Thomam, et bene acceptum. Exercitum Gallicum sub Pralino in otio expectare ducis Longovillani adventum. Sanctimarcii custodes et qui ei ministrabant mutatos ob suspiciones. Leganesium cum exercitu esse apud Saragossam, classis Gallicae quod colligi potuit, Barcinone. Classem autem Hispanicam esse XL navium longarum, aliarum LX, et expectari alias a Neapoli. Rex causas ait, cur eos qui nunc in vinculis sunt, capi iusserit.Ga naar voetnoot7 Iudices in eos dati primi praesides Aquensis, Tolosanus, Gratianopolitanus, et ex quoque horum parlamentorum tres consiliarii, aliqui ex Consilio Status, et magistri libellorum supplicum. Turcicam classem profectam ad repetendum Asaci obsidium intelligimus. In Anglia rex Hullam obsidet; defendunt parlamentarii; praedae aguntur utrinque. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regis animus humilis. Iudicium in reos formatur. Hispanica. Varia nova. Sabaudicae turbae compositae. |
|