Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5786. 1642 juli 12. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Rex Lugduni est,Ga naar voetnoot2 inde ad Fontem Bellaqueum expectatur. Cardinalis per amnes lento itinere sequitur. Neuter satis valido corpore. Thuanus in arce Tarasconae servatur a satellitibus partim regis, partim cardinalis, sed horum maiore numero. Cum ab eo postularetur, ut diceret ubi scrinium et chartae essent, dixit eas se prolaturum apud iudices ubi ii dati sibi essent, ostensurumque nihil se fecisse nisi de regis mandato. Sanctimarcius Montispessuli adhuc est magno cum maerore. Varii in utramque partem de iis fiunt sermones. Dicitur Sanctimarcius clam regem scripsisse in Hispaniam; consilia agitata de interficiendo comite Chavigniaco, quod is ultro citroque itando regis animum cardinali reconciliarit. Quominus cardinalem interficerent, creditur ei profuisse morbus, ex quo mors propinqua expectabatur. Multi etiam rumores de arcano quodam foedere, cui subscripsissent dux Bulionius et frater regius, qui nunc ubi sit nescitur. Mater autem regis ex hac rerum mutatione in dolores animi corporisque incidit, qui mortem ipsi minantur.Ga naar voetnoot3 De Perpiniano incerta adhuc omnia. Captus est etiam primus praefectus Provinciae. Mater autem Sanctimarcii et soror eius iussae hac urbe egredi. Aliis foeminis liberioris linguae custodes dati. Aulae Gallicae mutatio Anglis parlamentariis novos addidit animos, cum quorum praecipuis magna est legati Gallici amicitia.Ga naar voetnoot4 Rex Angliae electoris fratres ad se venire nuper iussos | |
nunc mavult in Batavis subsistere.Ga naar voetnoot5 Comes Licestrius in Hiberniam it ad bellum gerendum, ad quod et datae ei pecuniae.Ga naar voetnoot6 Est is nunc cum Essexio maximus regis adversator.Ga naar voetnoot7 At regina Angliae videns se a principe Arausionensi et Batavis non impetrare quae speraverat ad regiam potestatem tuendam auxilia, sub specie infirmae valetudinis filiam suam videtur abductura ad aquas Spadanas.Ga naar voetnoot8 Ita matrimonii adeo sumtuosi incertus fiet eventus. Rex autem Angliae munit Novum Castellum, Carlilum, Barwickium. Proceduntque delectus utrinque, sed validius a parlamento. Et Scoti plane parlamento Angliae favent, oppressis iis, qui pro rege erant. Beckius in apertum progreditur. Videntur contra eum ire Galli, qui hactenus apud Verbinum et varia loca se tenuere. Halerius apud Pontemmussonum est; apud Vandervangium dux Carolus. Hic equitatu validus, habet enim equites bis mille, pedites mille ducentos, et plures e Lucenburgico expectat. Halerio sunt equites mille et ducenti, pedites bis mille et quingenti. Nicaea praesidium accepit a vidua Sabaudica consensu cardinalis Sabaudi, at non et Eporedia. Guichius apud Reteliam est. Dux Longovillanus it imperatum in Italia loco ducis Bulionii. Dicuntur et Blaiae detecta arcana quaedam consilia.Ga naar voetnoot9 Scripsit rex Sedanum, Genevam, ad Helvetios, ne receptarentur ob hos motus profugi. Vicecomes Turenae, ducis Bulionii frater, extra suspicionem esse dicitur. Dicitur ChevreusiaGa naar voetnoot10 gratiam cardinalis sibi quaerere, detectis quibusdam, quae ad notitiam eius pervenerant. Est et rumor, praefectum Perpiniani in arcem se recepisse vix sexcentis militibus in oppido relictis et Gallos mari aliquid accepisse damni. Frater regius it Venetias, ubi rex ei permisit morari. Primus praeses Provinciae non captus est, sed relegatus. Rerum periti credunt capiendi ducis Bulionii non aliam fuisse causam quam cupiditatem iniectam regi de Sedano. Leganesius cum XIII millibus venit opitulatum Perpiniano. Portugalli in Castella Nova vicos quosdam incenderunt, alios fecere tributarios. Idem in Metensi agro facit dux Carolus. H. Grotius. | |
Lutetiae, II/XII Iulii 1642. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Thuani et Sanctimarcii fata. Singularia arcani foederis inter cardinalis hostes. Anglica. Belgica. Italica. |
|