Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5749. 1642 juni 14. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Regina literas a rege accepit,Ga naar voetnoot2 quae curam communium liberorum ipsi cum magna amoris testatione commendant. Eas ostendit multis. At cardinalis simulatque brachium eius a vomicis liberatum fuit, multis indiciis cognoscens mutatum in se regis animum et graviora metuens, in lecto gestari se primum, in [nave] per lacus et Rhodanum vehi fecit ad Sancti Privasii, quod non longe est ab Avenione. Inde Avenionem misit, ut quantum posset militis inde acciperet. | |
Sunt nunc apud eum dux Enguianus, cardinalis Mazarinus, marescalli Milleraius et Bressaeus.Ga naar voetnoot3 Dicitur advenire Eguillonia.Ga naar voetnoot4 Rex ubi abitum eius cognovit, literas ad eum misit blandas, ipse Chavigni[ac]um cum mandatis. Haec quo itura sint, varie disseritur pro cuiusque affectu. Melos nihil adhuc quale metuebatur aggressus est, nempe quia partem sui exercitus misit contra principem Arausionensem, qui movere se incepit, partem ad ducem Carolum. Dicitur et contra Guebrianum promisisse auxilia. Manet ipse inter Guisam et Malbodium;Ga naar voetnoot5 nec longe a Guisa Harcurtius cum sedecim millibus, quorum quatuor a Granseio accepit. Ita nullo relicto in Lotharingia Gallico exercitu, duci Carolo data facultas invadendi agrum Metensem. In Perpiniani praesidio esse dicuntur mille et trecenti. Quamdiu alimenta ipsis duratura sint, incerta est coniectatio. At Motta Odincurtius tribus millibus ex Ruscinonensi tractu auctus Tamarisiam in Aragonia cepisse dicitur, et cum praeda redisse. In Ruscinonensem vero tractum supplementa ex Languedocia venere. In Pedemontanis locis Hispani in apertum produxere decem millia, paulo plus Galli. Quid facturi sint Sabaudi principes, nondum liquet.Ga naar voetnoot6 At Romae ad componendum Parmense negotium laborant Galli, Veneti, Ethrusci. Inter regem Britanniae et parlamentarios infesta omnia. Rex mille ferme homines secum habet. Parlamentarii ius sibi novum vindicant decreta faciendi invito rege, et regem laesae fidei accusant. Sed quidam ex ipso parlamento ad regem transiere, vim consensus sua intercessione fracturi. Illustrissimus dominus marescallus Hornius optime a proceribus acceptusGa naar voetnoot7 itineri se parat, quod Deus fortunet, etc. H. Grotius. | |
Lutetiae, IV/XIV Iunii 1642.
Mitto epistolam, quam in Germaniam scripsit Chaviniacus.Ga naar voetnoot8 Caesariani in Suevia exercitum colligunt, comportatis rebus ad id necessariis Heilbrunnam et Philippoburgum. Scripsit cardinali rex, iret quo vellet valetudinis curandae causa, et ad se rediret, ubi primum posset. Consiliis se eius semper, hoc vero tempore maxime, indigere. Vitriarii iam hinc in Suediam profecti sunt.Ga naar voetnoot9 Cardinalis est Tarasconae. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regis in cardinalem offensus animus. Belgica. Hispanica. Italica. Anglica. |
|