Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5722. 1642 mei 17. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Rex apud Perpinianum est.Ga naar voetnoot2 Cardinalis nondum plane liberatus a vomicis aquas salubres bibit inter Narbonem et Bezerium. Transfuga e Perpiniano cum capitis sui periculo affirmat alimenta in urbe ultra sesquimestre tempus non suffectura. Id sibi cognitum Milleraius praefecto Perpiniani significavit addiditque regem ipsum in castris esse viasque omnes clausas, per quas succurri obsessis possit. Respondit praefectus, nihil sibi deesse et accepisse se literas ab Hispaniae rege, quae promittant ipsum venturum eis cum viribus, uti nemo futurus sit qui impedire possit quominus urbs liberaretur; quodsi rex Galliae ob moenia ambulare velit, praecepturum se in eam partem ne qui globi ex urbe iaciantur. Mirantur multi regem duplici illic periculo obiici, et belli et valetudinis ex caelo insueto, unde eum nuper febris satis ardens invaserat. Regina Galliae adhuc apud liberos manet literas a rege expectans. Bassea non est ut diutius defendatur. Si princeps Arausionensis in se traxerit partem Hispanorum, Harcurtius et Guichius aut castra hostium aut urbem adorientur aliquam. Dux Carolus ab imperatore accepit comitatum Nassovium Saripontanum. Scribit se ducem copiarum imperatoris; petit a Gallia, ut loca quaedam, quae ipse tenet, et alia, quae rex Galliae in Lotharingia possidet, mutuis pactionibus extra metum belli ponantur. Colligit copias et ex Austria alias expectat, quibus se adiungent nonnullae cohortes Bavaricae domum revocatae ex Weteravia, unde pars reliqua Bavarici exercitus Rheni inferiora petit. Cum illis copiis dux Carolus aliquam Alsatiae urbem vult oppugnare. Mons PelicardiGa naar voetnoot3 et episcopatus Basileensis cum comitatu Burgundiae pacta quaedam fecere, ut inter se innoxii agant. Brisaci militibus duorum mensium persoluta sunt stipendia. Quidam vero ex illis locis Gallici milites addidere se Halerio. Et Piccolominaeus et Waertius Viennam ad consilia danda et mandata accipienda ivere. Electorum ecclesiasticorum et Bavarici legati pergunt deliberare Magontiaci. Classes Gallicae | |
in Hispaniam vela fecere. Barcinone seditio fuit, et Tercera a Portugalliae rege defecisse dicitur. Dicuntur Harcurtius et Guichius habere XXIV hominum millia; ab Hispanis acti cuniculi sub tria Basseae propugnacula. Marescallum HorniumGa naar voetnoot4 puto in itinere esse, ut huc veniat. H. Grotius. | |
Lutetiae, VII/XVII Maii 1642.
De Tercera alii contra aiunt deditum a Castellanis id quod tenebant castellum. Galli opera ab Hispanis in comitatu Burgundiae coepta ad instaurandam arcem Chauvireiam ab ipsis Gallis anno praecedente dirutam disiecere. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Perpiniani obsessio. Caroli Lotharingici sors. Varia nova. |
|