Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5667. [1642] april 5. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Rex adhuc circa Narbohem est.Ga naar voetnoot2 Cardinalis aegrotavit febri et quidem continua. Dicitur nunc revalescere. Scripsit huc comes Chavigniacus interceptas regis Hispaniae literas, per quas imperat marchioni Hiniosae, ut quae sunt in Catalania copias eas omnes ducat in Arragoniam, ut quae in summo versatur periculo. Colubri oppidum brevi putatur futurum in Gallorum potestate. Quodsi et portus Rosae accedat, poterit Perpiniani fames exspectari. Audax facinus fecit his diebus dux Valetta.Ga naar voetnoot3 Navibus, quae et equos ferebant, ex Anglia in Carentam amnem invectus, equis iisdem propere adiit Plassacum, domum antehac suam, quae leucis sex a ripa abest, atque inde abducta filia, magna pecuniae et suppellectilis vi in Angliam rediit.Ga naar voetnoot4 | |
Rex Angliae EboraciGa naar voetnoot5 est cum filio, ubi ad eum concursus fit nobilium non probantium acta parlamenti eo usque licentiae progressi, ut regem apostatam causamque omnium in regno malorum pronuntiaverit. Rex et ex Gallia et Dania copias exspectavit. Sed ex quo parlamentarii navibus regiis in suam redactis potestatem, additis et mercatorum bene armatis mare tenent, praeclusi externis sunt aditus. Papa in negotio Parmensi durus manet. Veneti et Ethruscus pergunt colligere copias. Hispani legatus negat aut quenquam posthac Romae ab Hispania legatum fore aut nuntium a Roma in Hispania, si Lamega recipitur. Wahlius apud ducem Bavarum est, qui loca Palatinatus Inferioris diligenter munit. Dux Carolus Wormatiae aegrotat. Dicitur hic Johannes landgravius Darmstadiensis eas copias, quae Lunaeburgicorum fuere, adducturus in militiam Gallicam et marescallus Franciae futurus. Prodiit Italicus liber Galeassi Gualdi Veneti historiam continens ab ingressu regis Gustavi in Germaniam ad excessum ducis Bernhardi Vinariensis magna cum laude regis Gustavi et gentis Suedicae.Ga naar voetnoot6 Prodiere et episcopi Bellaii libri sane utiles de officio episcoporum et pastorum cum monitis ad plebem de non deserendis paroeciae suae conventibus.Ga naar voetnoot7 Deus christianum orbem restituat in statum tranquilliorem, etc. Lutetiae, XXVII Martii/V Aprilis MDCXLI [sic ].
Colubri oppidum et arx defenduntur tribus millibus peditum, equitibus quadringentis sub marchione Mortara et quantum ex eruptione, quam fecere, coniicere licet, multo sanguine Gallis ea loca vendent. Rex podagricus est. Ad Mottam Hodincurtium, qui in Catalania est, mittit supplementum sex millium. De delectu Helvetico mille in Galliam venerunt; quinque ferme millia in Italiam eunt. Ait is Gualdus, de quo dixi, militasse se sub marescallo Hornio. Galli munimentum quoddam cepere praeiacens oppido Colubri, cui nomen Sanctae Therasiae. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Arragoniae res in ancipiti statu. Valettae ducis audax expeditio. Anglica. Alia nova. Galeasti Gualdi et Bellaii scripta recensentur. |
|