Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5630. 1642 maart 5. Aan [S.] Rosenhane.Ga naar voetnoot1Nobilissime domine, Ex literis Nobilitatis vestrae datis Decembre anni exactiGa naar voetnoot2 gaudens cognovi bonam eius valetudinem et incolumem apud eam memoriam nostri, dolens vero fortunam non votis et meritis respondentem. Morosa est domina, cuius asperitates patientia vincendae sunt. Nobilissimis dominis BondeGa naar voetnoot3 honores adeptos gratulor. Vestrae vero Nobilitati nihil unquam tam magnificum eveniet, ut non ego maiora ei sim optaturus. Et ne votis tantum amicum agere existimes, si quid opera mea conferre ipsi possit, non sim futurus cessator. Apud vos conventum Regni OrdinumGa naar voetnoot4 esse audio. Is utinam nos ad pacem ducat, quae me quidem iudice triumphis innumeris potior. Deus, in cuius manu sunt corda regum, respiciat clemens orbem christianum idemque Nobilitatem vestram servet propitius, Nobilitati vestrae ad omnia obsequia addictissimus,
| |
Lutetiae, 24 Februarii/5 Martii 1642. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rosenhan. |
|