Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5575. 1642 januari 26. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Multus hic sermoGa naar voetnoot2 de capitibus accusationis a rege Britanniae institutae contra quosdam, quorum in parlamento magna erat auctoritas. Mirantur plerique, unde regi hic animus, qua spe virium suffultus rem susceperit Scotis universim, in Anglia non paucis invisam. Sed haec puto in Batavis quam in Gallia exactius noscentur. Rex hic quanquam minus commoda valetudine itineri se parat, facto ut rumor est testamento. Quo autem iturus sit rex, tunc cognoscetur cum Lugdunum venerit. Catalani in suas partes eum venturum sperant, ubi nunc hostis praepollet, ut et in tractu Ruscinonensi, quo ex Languedocia eunt XL centuriae. Alii putant paratus fieri in Burgundiae comitatum, non acceptis ab Hispano induciis semestribus quas Galli obtulerant, ideo quod ipseGa naar voetnoot3 longiores velit. Sunt qui in Italiae proxima, quo praemittitur Bulionius, iturum regem putant et aliquid acturum socio pontifice, qui nunc magnum habet exercitum et in Helvetiis non minus quam rex militem scribit. Exercitui, qui apud regem erit, praeerit Millereius et sub eo vicecomes Turenae. Harcurtius ad finem Belgicum bellaturus creditur. Castella adversus Hohentwilam pergit facere Sparrius,Ga naar voetnoot4 et Erlachius contra eum se movet cum peditibus mille quingentis, equitibus totidem. Intelligimus Belgicae praefecturam Meloni datam, archiepiscopatum vero Toletanum Leopoldo. Deus, illustris domine, cuncta illustri Dominationi vestrae det prosperrima, Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
| |
Lutetiae, 26 Ianuarii 1642. | |
Bovenaan de brief in de copie te Den Haag: D. Camerario. |
|