Bijlage no. 32 Bij no. 5317
Bijvoegsel bij een brief van E.W. von Inn- und Knyphausen dd. 11 augustus 1641.Ga naar voetnoot1
Lectori salutem et officia cum debita honoris et reverentiae praefatione.
Bonam mentem, bonam fidem, bonam denique famam imprecabantur olim gentiles, si cuique vel maxime favebant rationibus. Enimvero licet primum illud reliquorum sit fundamentum, quia tamen quod intus latet oculi nostri hebescentes non possunt perspicere, caetera quoque simul exprimebant. Non est autem, ut hanc bonorum trigam exhibitori praesentium, literato et modesto viro iuveni domino Davidi Preislingero Palatino, demum imprecer. Praeterquam enim quod mentem optimam ab optimo domino patre, sibi cognomine viro, nobili amplissimo et consultissimo iurisconsulto eximio et in republica Norica consiliario meritissimo,Ga naar voetnoot2 habet ingeneratam, ipsemet ex omni parte eandem humanioris literaturae et elegantioris virtutis cultu adeo firmare et solidare studuit, ut multis non modo in hoc industriae curriculo palmam fecerit dubiam, sed et plerisque penitus praeripuerit. Unde et merito omnium bonorum tulit punctum,Ga naar voetnoot3 ad quos quidem famae et fidei huius notitia pervenire potuit. Quorum e numero cum me vel inprimis profiteri possim, quippe in cuius familia ille per biennium vixit et totidem annis mihi a secretis fuit, voluissem optimos optimi adolescentis conatus ulterius provehere, si in luco et fundo meo res ista fuisset, aut potius nisi desiderium exteras regiones visitandi et in illustrium virorum gratiam se insinuandi ipsum aliorsum res et rationes suas dirigere ius-