Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdBijlage no. 25 Bij no. 4927
| |
validis copiis viribusque juvandi. Quod si utile hactenus visum fuit, iam necessum est, cum tanta belli mole exercitibus nostris hostis incumbit, ut quae agitur communis caussa communibus armis consiliisve adversus tantam potentiam vindicetur et asseratur. Quem victoriarum vestrarum fructum cum nobis indubitato pollicemur, tributurae quod requiritur in rem mutuam quam magno hactenus ardore ac fortitudine prosecutae sumus. Quem animum nostrum et gaudium super nato filio et quae Serenitati vestrae obtigit felicitate alia conceptum cum contestari nostrique nomine gratulationis officium peragere ordinario nostro apud Serenitatem vestram legato, nobili ac magnifico nobis sincere fideli, domino Hugoni Grotio mandavimus, Serenitatem vestram amice requirimus, velit ei accessum haud gravate impertiri. Et quae nostra est in Serenitatem vestram fiducia sibi commendatas habere rationes ac necessitates, quibus tam stricto invicem nexu jungimur. Atque hisce Serenitatem vestram divinae protectioni sedulo commendamus. S.ae R.ae M.tis etc.
| |
Dabantur in regia nostra Stocholmensi die 4. Novemb. A.o 1640. |