Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdBijlage no. 6 Bij no. 4578
| |
illud hucusque a directoribus exercitus fraterniGa naar voetnoot6 protractum et ad utramque regiam Serenitatem remissum est. Animadvertentes igitur propter eiusmodi directorum moras et excusationes conditionem nostram pedetentim fore deteriorem cubicularium nostrum virum nobilem Heinricum Philibertum a KrosigGa naar voetnoot7 Lutetiam Parisiorum ablegavimus, ut ibidem apud aulam regiam ea, qua solet diligentia et circumspectione, causam nostram ageret eique demandavimus, ut hac in re regiae vestrae Serenitatis legati ibidem perpetui Hugonis Grotii, quam per peculiares literas quoque ad promovendum hoc negotium requisivimusGa naar voetnoot8 ope et consilio utatur. Sed cum summe necessarium esse putamus, ut regia vestra Serenitas sua auctoritate plurimum valitura nobis adsit eandem maximopere rogatam voluimus, ut tanquam faederis socia et testamenti fraterni protectrix apud regem Galliae suo firmissimo subsidio nos adiuvet et per literas deductis rationibus solidissimis cooperari pergat, quo ultimum fratris elogium debito modo exsequi iubeatGa naar voetnoot9. Recusant etiam directores funeris fraterni translationem absque utriusque regiae Serenitatis specialibus salvis conductibus. Cum vero et fas ac nobis fratribusque nostris maxime curae sit, fratris defuncti reliquias ex eius voto hic in avito illustri monumento familiari humari et iustas exequias cum debita solennitate celebrari eaque propter tutum a caesarea Maiestate salvum conductum obtinuerimus, regiam vestram Serenitatem quoque obnixe rogamus, ut tam apud regem Galliae pro impetrando eiusmodi salvo conductu interpellare quam etiam suis ipsius copiis et illarum praefectis serio iniungere haut gravatur, ne nostris cum comitatu, quominus funus per quae vis territoria vicina tuto transvehant, impedimentum suo quocumque praetextu fieri patiantur et funus ubicumque locorum ea, qua par est, reverentia pro merito excipiant. Denique vestram regiam Serenitatem tanquam fraterni testamenti protectricem serio imploramus, ut sub eius auspicio serenissimi regis Galliae decreto interposito legatariis interdicatur, ne sub poena amissionis quisquam propria autoritate legatum apprehendat, sed illud ex heredum legitimorum - nostra scilicet et fratrum - manu iuxta iuris ordinem capiat hocque negotium regia vestra Serenitas prodicto suo legato perpetuo Hugoni Grotio de meliori commendet. Quod si impetraverimus regia vestra Serenitas praeter caetera summo sibi nos beneficio obstrictos esse putet quam hisce cum tota familia regia divinae protectioni commendamus. Regiae vestrae Serenitatis observantissimus
| |
Dabatur Vinaria, 11 Febr. anno 1640. | |
Adres: Serenissimae ac potentissimae principi dominae Christianae, Svecorum Gothorum Vandalorumque reginae, magnae principi Finnoniae, ducissae Esthoniae et Carelliae, dominae Ingriae et cognatae nostrae colendissimae. |
|