Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4989. 1640 december 29. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Sponsalia facta de filio Arausionensis principisGa naar voetnoot2 deque filia minore regis AngliaeGa naar voetnoot3 multis sermonibus materiam praebent. Sunt qui ex historia repetunt exempla nuptiarum talium, quae jactatae diu, perfectae vero nunquam sunt, et arbitrantur regem Angliae opus habuisse hac fama ad conciliandos sibi parlamenti sui animos firmamque iis opinionem ingenerandam de sua in religione constantia. Traditionem vero virginis, sicut a vere in autumnum rejecta est, ita quaesitis coloribus longius posse differri. Alii mallent filiam majorem pro minore dari, ne qua spes maneret Hispano Anglicae affinitatis et per affinitatem successionis in regnum. Gallis suspecta haec res erit eoque magis, si non simul rex Angliae societatem Suedicam GallicamqueGa naar voetnoot4 amplectitur. Sane si fida amicitia inter Angliam et Batavos coit, formidabilis erit vicinis conjuncta illorum mari potentia. De Catalanis adhuc bene sperant Galli. Laborat tamen valde marchionissa Cordonae, femina apud Catalanam nobilitatem potens, cujus filius minorGa naar voetnoot5, qui in aula Hispanica vivit, ad ipsam ob id missus est, ut quibusvis conditionibus in obsequium retrahantur Catalani; ac jam nonnullis e nobilitate adeo displicet consilium acciendi Gallos, ut et Gallis et ejus consilii auctoribus minentur pessima. In Hispanica aula mire magnitudinem Danicam ostentat legatusGa naar voetnoot6. Prandet et coenat sub uranisco et quidem in loco editiore quam convivae, ad quem per gradus scanditur. Ab OlivareGa naar voetnoot7 honores ei habiti, qui nunquam legatis aliis. Nam et venienti obviam processit Olivares et ad hospitium ejus venit et Excellentiae ei dedit titulum. De principe ThomaGa naar voetnoot8 ita loquuntur Galli, quasi certum sit eum relicta Hispanica amicitia ad Gallicam transiturum atque etiam venturum in Galliam. Causam credi volunt, quod interceptis LeganesiiGa naar voetnoot9 in Hispaniam literis cognoverit princeps ille suae libertati aut etiam vitae parari insidias. Haec quid veri habeant, tempus docebit. Mortuus hic est praefectus aerarii BulioniusGa naar voetnoot10, vir diligens in rebus regiis nec suarum negligens, consilio validus, et cujus magna semper pro sociis fuit cura. Nomen ejus dignitatis retinebit Butilerius paterGa naar voetnoot11, vim TibaeviusGa naar voetnoot12, Bulionii antehac adjutor. Bulionii mors fuit subita superfusis ab hydrope vitalibus. Paucis ante mortem diebus dixerat aequum sibi non videri Suedos urgeri ad foedus nullo tempore definitum seque auctorem fore regi, ne in eo pertendat. In isto negotio foederis duriores Gallos efficit spes de Catalanis concepta, quae facile posset evanescere. Nam praeter quod de dissidiis inter Catalanos deque tentamentis ad eos regi Hispaniae conciliandos dixi, etiam vis magna adversus eos paratur praeterque dilectus novos et petitum ex Italia militem, eunt contra eos sodalitates nobiles Jacobi et Alcantarae. Si ea spes Gallos fefellerit et ex matrimonio isto Anglicano indutias metuant Batavicas, | |
quod ratione non caret, tum demum intelligent, quanti ipsis aestimanda sit societas Suedica. WindebanckiusGa naar voetnoot13 carcerem in Anglia elapsus cum Dunquercam peteret, ventis cogentibus Caletum venit; ibi ei, Hispanicae semper factionis homini, custodes audio a Gallis datos et regis Galliae de eo jussa exspectari. Impendia in choream et comoediam, quae exhibendae sunt in ducis Anguiani nuptiisGa naar voetnoot14, multo quam ante scripseram pluris, id est toto millione taxari nunc audio. Machinae ad comoedias in novo cardinalis theatro agendas ab Italia petuntur pretio immenso, centies mille scutatorum. Tantum huic aulae non securitatis tantum, sed et pecuniae superestGa naar voetnoot15. Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae sospitet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 19/29 Decembris anni 1640.
Fama est hostes irrupisse in agrum Pictonicum; contra mitti a Massilia IV millia militum in oram Catalonicam; parari decem peditum cohortes mari ituras in Westfaliam. Gallis insidiae in Lensum oppidum irritae fuere. Cardinalis SabaudusGa naar voetnoot16 quae capturus sit consilia, etiam nunc dubitatur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|