Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4940. 1640 november 24. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Quanquam ego et rei Suedicae et mea de causa vehementer optavi semper, ut onus | |
istud legationis quam diutissime perferre et vellet et posset Excellentia vestra, tamen cum et aetatem per se gravem et laboribus fessam respicio, tum illa etiam, ex quibus facile intelligo etiam juniori ac vegeto taedium potuisse oboriri, non is sum, qui viri optimi mihique amicissimi tranquillitatem meis desideriis postponi cupiam. Quare ut haec quietior vita Excellentiae vestrae bene succedat Deum precor gaudeoque etiam sic consilia ejus regno Suediae, ubi major aliqua necessitas exiget, non defutura. Domicilium si Trajecti ad Rhenum constituat Excellentia vestra, non male sibi consulturam arbitror. Nam et coelum ibi salubre est et Culemburgum, ubi propinqui habitant, non procul et commercia cum eruditis, quod vel maximum senectutis solatium judico, sive per sermonem sive per literas facilia non admodum longe positis et Lugduno et Amstelodamo. Sed quicquid hac de re constituerit Excellentia vestra, ita mihi ejus prudentia nota est, ut id recte constitutum semper sim judicaturus. De parlamento Angliae nonnihil spero et sperat illustrissimus comes LicestriusGa naar voetnoot2. Illud nonnihil sollicitum me habet, quod in oratione initiali rex Scotos semper rebelles nominat. Vereor enim, ne exulceratos per se animos accendat verborum asperitas. Elisabetae temporaGa naar voetnoot3 non minus pulchrum praebent regnandi exemplar quam ullae historiae: plane ut felices futuri sint Angli, si ad eam formam res redeant. Magna semper fiet ejus reginae auctoritas eaque nusquam magis quam in ipsis parlamentariis conventibus emicuit. Totius enim populi animos, quae vere regia possessio est, habebat in sua potestate. Liberalitas autem populi tanta, ut eam saepe coërcuerit regina idque cum domaret Hibernam feritatem, regiam in Gallia sublevaret domum, Batavos perire non sineret, Hispaniam et Americam classibus territaret, ad quas res tantas facile ei sumptus suppetebant, quia alii non aeque necessarii et in populi odium incurrentes recidebantur. In Palatino negotio opto scire quid reportaturus sit ille in Daniam missusGa naar voetnoot4; metuo, ne ambigua sint verba. Rex Galliae multum urget, ut super foedere cum SuediaGa naar voetnoot5 certi quid norit; timet enim, ne se hac de re fluctuantem suspensis inde consiliis opprimat tempus emorituri federis. Germaniae quam miser sit status, videmus. Pars ejus deserta plane, pars illa, quae colitur, damna ab amicis non minora quam ab hostibus sentit. Plane siquid in nobis est christianae miserationis, pacem tolerabilem optare ei debemus. Et videtur spem aliquam facere, quod imperator dat commeatus literas quodque novi possessores cum veteribus dominis dicunt se velle transigere. Sed Galli multa tenent de alieno et felices sunt admodum et felicitati suae modum imponere tum aliis tum praesertim Gallis perdifficile est. Fridbergae obsidium a LeopoldoGa naar voetnoot6 agitari, Calcariae ab Hatsfeldio et LamboioGa naar voetnoot7 etiam hic dicitur. Et metuunt Galli, ne suorum, qui in Weteravia sunt, priusquam supplementa illis adveniant, concursu hostilium copiarum opprimantur. Exspectatur hic ErlachiusGa naar voetnoot8. Ad Hohentwillam nihil promovent caesariani et ipsi multum diffluunt. OssenvilliusGa naar voetnoot9 interim nobiles Alsatos in sua bona restituit. Non abundare apud Hispanos pecuniam argumento est, quod neque Rhaetis solvuntur pensiones et Helvetiorum quaedam cohortes a LeganesioGa naar voetnoot10 dimissae sunt. De Catalanis magna loquuntur Galli; aiunt eorum LX millia in armis esse; e Gallia auxilio illis itura sex millia peditum, equites mille et ducentos. Alii tamen tentari eos aiunt | |
conditionibus a rege Hispaniae et ad obsequium redeundi exemplum jam a Tortosa datum. Sperant Galli etiam Leodiensium novos motus. Valde probo quod dicit Excellentia vestra nusquam majore cum nostro commodo; adde et majore ad pacem obtinendam efficacia geri bellum posse quam in Bavaria primum, deinde in Austria. Sed ex Gallorum sermonibus cognosco ipsos, sive quod Romam respiciunt sive quod a BavaroGa naar voetnoot11 ea sperant, quae ego inania esse et credidi antehac et nunc credo, ab illis consiliis, quae multum urget D. SalviusGa naar voetnoot12, abhorrere. Dux LongavillanusGa naar voetnoot13 hic hyemem acturus est. Principi Palatino MauritioGa naar voetnoot14 felicem sub D. BannerioGa naar voetnoot15 militiam, fratribus autem ejusGa naar voetnoot16 prosperum huc opto iter. Pro Lucensibus scriptaGa naar voetnoot17 ut non habeo, ita legi cum voluptate. Sunt enim bene defaecati judicii opera. In D. RusdorfioGa naar voetnoot18 damnum haud dubie fecit res Palatina. Sed erat interdum sufflaminandus. Prudenter Batavi famam spargunt de magnis rebus actis in Suedia. Est enim in rumore plus quam in re. Sed interdum Τό τοι νομισϑὲν τῆς ἀληϑεῖας ϰρατεῖGa naar voetnoot19.
Legatus, qui apud vos est GallicusGa naar voetnoot20, in gratia hic est, omniaque de eo optima exspectantur spondentibus id iis rebus, quas antehac feliciter administravit. Deus Excellentiae vestrae det suaviter exigere quod superest vitae ejusque temporis partem largiri literis, partem amicis, partem publico. Excellentiae vestrae perpetua observantia devinctus
| |
Lutetiae, 24 Novembris 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|