Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4900. 1640 oktober 28. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Accepi clementissimae reginae nostrae literas datas 10 SeptembrisGa naar voetnoot2, quibus quae mandantur exsequar, simul ad regem aditum impetravero, quod propediem futurum est. Literas accepi a Constantinopoli scriptas 10 Augusti. Ex iis disco magnum esse gaudium in ea urbe totoque imperio, ideo quod sultanus EbrahimusGa naar voetnoot3 feminas quasdam, quarum semper magnum gregem secum trahit, complexu suo gravidas fecerit. Nam si is sine virili stirpe e vita excessisset, magna dissidia motusque civiles praevidebantur, successionem ambiguam hinc ad se tracturo rege Tartarorum PrecopensiumGa naar voetnoot4, qui substitutum se Ottomannicae domui dicit, inde adolescente quodam, qui se dicit ex Mahumede, fratre Amuratis sultaniGa naar voetnoot5, conceptum ex serva, quam clam ipsi materGa naar voetnoot6 in spem sobolis submiserit prospiciens scilicet, quod evenit, fieri posse, ut Amurates fratrem eum Mahumedem occideret - quod fecit, cum iret in obsidionem Revani, nequid se absente moveretur -, ipse autem sine stirpe virili decederet. Eadem epistola magnas virtutes principis viziriiGa naar voetnoot7 praedicat, animum excelsum et humanum tamen, diligentiam in rebus agendis eximiam, multum ingenii. Itaque is res omnes imperii gubernat, sultanus autem Ebrahimus deses et ingenio hebete, sola sagina ac venere agit principem. Dicitur et classis ibi parari contra Ethruscum et Melitenses. | |
Obiit in Italia dux GuisiusGa naar voetnoot8. NoyeriusGa naar voetnoot9 ad procuranda urbis Riceliaci aedificia mittitur. De pace per Italiam constituenda negotium clam agitur. Interim arma illis in locis quiescunt. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, consilii Sublimitatis tuae felices det exitus. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 28 Octobris 1640.
Legatus a MogoreGa naar voetnoot10 exspectatur Constantinopoli. Catalani auxilia a Gallis poscunt ipsi daturi stipendia. Sed Castellani, qui se apud Perpinianum tenent, fauces Tortosae occupaverunt; et inter ipsos Catalanos, qui maxime se tenent in finibus comitatus Ruscinonensis, apparere incipiunt dissidia. LeganesiusGa naar voetnoot11, contra quam dictum fuerat, Mediolani praefecturam retinet. MeloGa naar voetnoot12 autem it legatus ab Hispano in Germaniam. LamboiusGa naar voetnoot13 ad Mosam dicitur ire, ad Mosellam dux CarolusGa naar voetnoot14. Sperat se rex anno, quem exspectamus, percepturum milliones LXXV, in quibus erunt XV de bonis ecclesiasticorum. In Academia nova Riceliaci omnes artes docebuntur Gallico sermone. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|