Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4884. 1640 oktober 20. Aan J. BanerGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Cum discessisset ex hac vita maximus princeps dux Saxoniae BernhardusGa naar voetnoot2, filiumGa naar voetnoot3, qui inter nobiles domesticos ei fuerat, statim destinavi militiae sub ductu Excellentiae vestrae, quem inter hujus saeculi duces primum, et principis Bernhardi virtutibus nihilo minorem existimo. Fuit eo animo filius ad Batavos, sed ubi funeribus aviGa naar voetnoot4, amitaeGa naar voetnoot5, materteraeGa naar voetnoot6 diu detentus tandem iter ad ea loca arripuit, in quibus bellum fortiter ac feliciter gerit Excellentia vestra. Quanquam ergo nihil tale meritus, audeo rogare Excellentiam vestram talem assignet militiam, quali ipsum parem judicaverit; quae hic et alibi geruntur, ea ex Batavis ad Excellentiam vestram perscribi scio alioqui neque huic neque ulli alteri parsurus operae, quam Excellentiae vestrae placere intelligam. Sed multis verbis agendum non est apud imperatorem, cujus omne tempus regni Suedici utilitatibus et gloriae debetur. Deus consilia actusque Excellentiae vestrae, illustrissime domine, semper prosperet. Excellentiae vestrae ad omnia obsequia
| |
Lutetiae, 20 Octobris 1640. |
|