Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4813. 1640 september 1. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Princeps PalatinusGa naar voetnoot2 itineri paratus exspectat commodum regis, ut ei valedicat. Rex dona quaedam ipsi parat. Ipse autem rex haesurusne sit in locis illis, ubi fuit hactenus, an venturus Chantiliacum, an ad S. Germani, dubitatur. Male ei rursum cum reginaGa naar voetnoot3 convenit, ideo quod Diepae deprehensus sit Hispanus quidam literas ab ipsa ad ChevreusiamGa naar voetnoot4 ferens. | |
Pergitur in fabricanda arce ad urbem Atrebatum. Augentur in Italia LeganesiiGa naar voetnoot5 copiae. Et Galli quidem urbem Taurinorum suam fore sperant ante Septembris exitum ex penuria farinae, salis, pulveris bellici. Sed et salis et pulveris bellici multum in urbem immittit Leganesius in globis cavis, quos pondere viginti librarum magno numero fieri jussit. De farina dubitatur, verane sit tanta ejus penuria, an rumor spargatur, ut famem opperientes Galli ab urbis oppugnatione abstineant. ArgentonusGa naar voetnoot6, iuridicus regii illius exercitus, et CouvogniusGa naar voetnoot7, praefectus arcis Taurinorum, cum velut in tutis locis carruca ad viduam SabaudicamGa naar voetnoot8 proficiscerentur, intercepti ab hostibus et in arcem Mediolanensem perducti sunt. Binga et Baccheraci arce amissis difficiles ad Rhenum receptus creditur habiturus LongavillanusGa naar voetnoot9, ad quem nulla adhuc supplementa, quae diu exspectavit, mitti video. Constantiae audimus praesidium esse Hispanicum; XV millia caesarianorum ad Spiram et Wormatiam coire; sex cohortes, id est regimenta, ex Austria per Franconiam petere aut Rhenum aut Tirolim. Cardinalis Hispanus cum parte militum apud Insulas - Flandriae oppidum est - citerius paulo LamboiusGa naar voetnoot10. Jacobus SirmondusGa naar voetnoot11 cum in urbe Atrebatum repertos jesuitas regis jussu, cui est ab exomologesi, splendido convivio exciperet, addidit sperare se brevi idem officium exhibiturum sociis suae sodalitatis, qui essent Duaci, Cameraci et S. Audomari. His diebus a parlamento declaratum est nullum esse matrimonium contractum a presbytero quodam, postquam is a romanensibus ad reformatos transierat. Scoti equites nonnulli in Angliam ingressi passim libellos jecere acerbos in eos, quorum consiliis rex utitur. Neque inde spes adhuc internae concordiae affulget. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae semper favens adsit.
Lutetiae, Calendis Septembribus ex novo calendario 1640. Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
| |
HarcurtioGa naar voetnoot12 rex mandata dedit pactiones faciendi, per quas Italia bellicis malis liberetur valde id urgente pontifice ac Venetis. Interim et supplementa quaedam Harcurtio ex Provincia adventant. Multum frumenti contrahitur in urbes proximas Galliae, ut inde Atrebatum urbi alimenta advehantur. Cardinalis Riceliacus circa Ambianum manet. Cardinalis Hispanus munit Vitriacum, Arlosium, Pontem Aventini. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot13 Siciliam petere dicitur, cum alia parte navium BrezaeusGa naar voetnoot14 esse ad Gades. GleniusGa naar voetnoot15 Meissenhemi praesidium posuit. Principem ThomamGa naar voetnoot16 ex urbe Taurinorum evasisse rumor est, sed incertus. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|