Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4764. 1640 juli 31. Aan G. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Illustris domine, Felicem in patriam reditum tuum dulce mihi fuit intelligere, praesertim ex tuis ipsius | |
literisGa naar voetnoot2, quod in eo quoque me beat, quod docent me bene vivere, valere ac florere excellentissimos et illustrissimos deque me eximie meritos patrem tuum patruumqueGa naar voetnoot3. Deus eos, te totamque domum diu tutetur in rebus prosperis, quod votum cum facio tum vel imprimis me rei Suedicae inservire intelligo. Pro amore vero mei, quem eaedem tuae literae insigniter testantur, gratias satis magnas agere nunquam potero. Quod autem, cum hic esses, animum, quem tibi debeo, non pluribus testimoniis ostendere potui, in eo non tam meam accuso infelicitatem quam tuam felicitatem agnosco, cui Deus omnia, quae optari solent, tam abunde contulit, ut nihil sit in quo quisquam se tibi utilem praestare possit, nisi in hoc forte uno, si tibi bonitatis tuae testandae materiam praebeat, quod et ego faciam libens, teque orabo, primum ut nos iis, qui in nos imperium habent, commendes, deinde etiam, si quid monendus sum, me moneas. Literas siquando abs te accipere potero, non modo eis respondebo promptissime, sed et hoc annumerabo plurimis, per quae tibi obstrictus sum, beneficiis. Maneboque semper, illustris domine, illustrissimae dominationis vestrae obligatissimus
| |
Lutetiae, 31 Iulii 1640. |
|