Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4707. 1640 juni 23. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Adeo flaccescit in Italia pontificis auctoritas, ut dux EthruriaeGa naar voetnoot2 rogatus a pontifice, ut vim suam commodaret interdicto, quo ipse Lucensem civitatem perculit, non modo id facere abnuerit, verum etiam Lucensium legatis ad se missisGa naar voetnoot3 ostendens gazas suas, dixerit eas ipsorum usibus expositas fore, si quod ipsis a pontifice periculum immineret. De urbe Taurinorum quid dicam, nescio. Constat LeganesiumGa naar voetnoot4 habentem secum X millia peditum, VII millia equitum posuisse se ad Moncallerium medio ferme positu inter castra Gallica et Pignerolum; ibi fecisse pontem in Pado et circum pontem munimenta, nempe ut commeatus auferat Gallis, qui cum sint ad XIV millia, contra se habent et eum, quem dixi, Leganesii exercitum et intra urbem sex millia sub Thoma principeGa naar voetnoot5. Castrorum quoque munimenta nondum ex omni parte perfecta sunt. Quae omnia efficiunt, ut credamus HarcurtioGa naar voetnoot6 necessitatem imponi aut deserendae obsidionis aut rem committendi praelio, cujus eventus tam contra eum quam pro eo esse potest; et jam de damno accepto susurratur aliquid. Mileraeus et CastilionaeusGa naar voetnoot7 cum XXX millibus, quae apud se esse regi asseverarunt, Atrebatum urbem obsidio claudere incipiunt. Abest praefectus urbis Isemburgus comesGa naar voetnoot8. Praesidium est MCC peditum, equitum CCC, parum in urbe rerum ad bellum necessariarum, quod bona pars in alia oppida, quibus periculum imminere credebatur, transportata sit. Non longe a Gallicis castris exercitum habent Silva et LamboiusGa naar voetnoot9 ad XII millia. Is Silva ad vicarium praefecti urbis Atrebatum gente Hibernum, EugeniumGa naar voetnoot10 nomine scripsit, ut parce uteretur igniario pulvere, inutilem plebem expelleret, oppidanos, qui arma ferre possent, in numeros referret. Jam audimus et per Gallos aquam aversam a mola, qua ad faciendam farinam oppidani utebantur. Dux Carolus et BeckiusGa naar voetnoot11 ad Mousonum apparuere; iis se opponunt Halerius et GevriusGa naar voetnoot12. VillaregiusGa naar voetnoot13 in comitatu Burgundiae messem praeripuit hostibus. Illi vicissim magnis incendiis in ducatum Burgundiae grassati sunt. Transeunt in Italiam Galli quidam, sed manibus exiguis, unde periculum ipsis ab hoste praeter alterum a valetudine ob aestus corporibus noxios in Alpibus locisque vicinis. Turcam seditiones detinuere hactenus inter Ianizzaros et eorum semper aemulos spahios. Eis per paucorum supplicia repressis quo arma versurus sit, videbimus; in Moscovitas putant multi, alii in Poloniam. Angli non longe ab ora sua septem naves cepere praedonum, qui ex Africa eousque pervenerant. Seditiones cessant. De bello Scotico componendo agitur, sed incerto exitu. Imperator RatisbonaeGa naar voetnoot14 esse dicitur. Velit elector PalatinusGa naar voetnoot15 eo mittere, nisi Galli in | |
quorum potestate est, id nolint. Ego suasi, rex Angliae potius eo mitteret. Cum nihil hic cum ipso agatur - nec agetur quicquam, nisi Anglia se admisceat - velit princeps elector fide data liberari. At Galli metuentes ne sine ipsis cum imperatore ac BavaroGa naar voetnoot16 transigat, id omni modo cavere cupiunt. Exemplum mitto earum literarum quas scripsi, non quidem ad archiepiscopum CantuariensemGa naar voetnoot17, sed ad vicecomitem ScutamoriiGa naar voetnoot18, qui nuper archiepiscopi jussu ad me scripserat. In his negotium electoris, ita ut ipse voluit, commendo. De rebus BanneriiGa naar voetnoot19 nihil scribo. Absumus enim longius et certiora ad Batavos perferuntur. Deum rogo, Excellentissime et illustrissime domine, ut Sublimitatem tuam sospitet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 13/23 Iunii 1640.
Mittuntur ad castra, quae obsident Atrebatum urbem, molae portatiles, pecunia, multum igniarii pulveris, et ad LongavillanumGa naar voetnoot20 sex millia militum sub SmidsbergioGa naar voetnoot21. De Orano obsesso a Mauris, de seditionibus Catalaunicis et Siculis foventur hic rumores. Bingam illata sunt alimenta. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|