Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4697. 1640 juni 16. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Incipiam a rebus BanneriiGa naar voetnoot2 sane laetis. Postquam enim ei se conjunxere copiae ducis LongavillaniGa naar voetnoot3 cum Hassicis et Luneburgicis, montem quendam aditu perdifficilem ad Salfeldum occupavit machinisque ibi positis compluribus ita desuper in hostem detonuit, subter vero ita eum crebris assultibus fatigavit, ut coactus is fuerit derelictis munimentis, quae sibi fecerat, se referre in oppidum Salfeldum et oppida circumjecta. Ibi quoque nocent ei nostrorum telorum jactus arceturque a pabulatu et commeatus, quos a Franconia habebat, intersepto itinere eum deficiunt. Haec literae ferunt. Addit rumor tot incommodis pressum PiccolominaeumGa naar voetnoot4 se recepisse Lipsiam versus, Bannerium autem tergo ejus | |
insistere sperarique magnam hostis cladem. Pulchra sunt auxilia, quae ad Bannerium advenere pulchre armata ad XVIII millia pugnatorum. Ex Italia rumor huc perlatus et late publicatus fuerat, de duabus oppugnationibus LeganesiiGa naar voetnoot5 eruptionibusque principis ThomaeGa naar voetnoot6 ab HarcurtioGa naar voetnoot7 repressis 2 hujus mensis. Verum literae posteriores nempe 6Ga naar voetnoot8 hujus mensis scriptae e castris ostendunt ejus nihil esse: castra ipsa Harcurtii ad urbem Taurinorum nondum permunita; restare minimum laborem dierum XVI. Interim Leganesium augescentibus in dies copiis de locis superioribus multum telis infestare castra; saeviri utrinque in captos omnes sublatis belli commerciis. De urbe quid futurum sit, esse in incerto. Exercitus MileraeiGa naar voetnoot9 apud Peronam visus est transire, CastilionaeiGa naar voetnoot10 videtur versus S. Audomari urbem tendere; putant multi futurum, ut pariter juncti obsessum eant urbem Atrebatum. Alii Castilionaeum putant Airae imminere aut Bethunae. Video esse, qui existiment Carolimontii obsidionem nunquam serio cogitatam fuisse a Mileraeo, sed ad obtegendas insidias in Sedanum, cum cujus urbis praefectoGa naar voetnoot11 sociasse consilia creditur, sed quae superventus ducis BulioniiGa naar voetnoot12 discusserit. Marchio GevriusGa naar voetnoot13 quinque ferme millia secum habet, tantundem ferme HaleriusGa naar voetnoot14, qui se jungent adversus ducem Carolum et BeckiumGa naar voetnoot15. Alia ferme sex millia VillaregiusGa naar voetnoot16 habet apud Dolam ad messem praeripiendam comitatensibus Burgundis. Lamboius autem et SilvaGa naar voetnoot17 inter Atrebates et Hainovios se tenent. Est hic senex, FliscusGa naar voetnoot18 nomine, ortu Genuensis, sed Gallus factus regio beneficio, qui eum et in concilium status allegit et abbatia opima donavit. Ad eum pontifex, quod nuntium suumGa naar voetnoot19 minus hic gratiosum videret, mandata misit procurandae paci aut, quas Galli malunt, indutiis. Catalaniae seditio fuit quidem non tanta caede cruenta, quanta dicebatur, sed acris tamen apertis vi plebis carceribus Barcinonae, unde, qui evasere, quidam hic sunt. Milites, qui trucidati sunt, ex cohorte erant OlivariiGa naar voetnoot20, qui magno in vulgi odio est simulque bellum ipsum; et hinc felicior ad pacem via speratur. Electori palatinoGa naar voetnoot21 ad eam, quam ipse regiis ministrisGa naar voetnoot22 dederat, chartam responsum ab ipsis datum est regem perstare in eis, quae Hamburgi proposita fueruntGa naar voetnoot23; si quid praeter ista proponere vellet elector, audituros se. Ille autem nihil potest proponere, nisi quod velit Anglia, ubi seditionem audimus exstinctam cum paucorum poena. Scotiae | |
autem parlamento velle interesse regem ipsumGa naar voetnoot24 et ob id cupere ad tempus aliquod id differri. Quo se versura sint aulae ejus consilia, et princeps elector avide exspectat et nos omnes. Audimus imperatoremGa naar voetnoot25 ire Ratisbonam, Bavaricorum autem septem millia hactenus haesisse in Franconia nec adfuisse Piccolominaeo. Accusantur a Gallis Batavi, quod, cum tam florentem habuerint exercitum quantum unquam, transgressi canalem eum locum contra paucos Hispanos et rusticam manum tutari nequiverint. Nunc meliora inde exspectantur. Classis autem regis XXV navium a Rupella fretum Gaditanum petit mare Italiae aut Hispaniae objacens petitura. Rogat Sublimitatem tuam EbsteniusGa naar voetnoot26, sui ut memor sit. Est certe ejus diligentia nobis non inutilis. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, res Suedicas orbisque christiani per Sublimitatis tuae consilia secundet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae 6/16 Iunii 1640. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|