Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4671. 1640 juni 1. Aan C. CassiusGa naar voetnoot1.Praestantissime Cassi, Gratulor super tot alia prospera etiam prolem tibi ex carissima conjugeGa naar voetnoot2 obtigisse et quidem sexus dignioris. Deus det utrique vestrum diu ea frui, id est vivere filium imitantem vestras virtutes. Mea uxor totum annum in Hollandia et Zelandia fuit cum filia, nunc reditum moliuntur non sine luctu amisso patre meo et uxoris sororeGa naar voetnoot3. Filii mei duo militant, maximus natuGa naar voetnoot4 signum gerit praetoriae turmae equitatus Germanici, qui in sacramento est regis Galliae, minimusGa naar voetnoot5 orbatus suo quondam principe duce Vinariensi nunc ad castra ivit BannerianaGa naar voetnoot6. Medius horumGa naar voetnoot7 in foro Hagiensi versatur et causas cepit agere. Ego Dei beneficio bene valeo et, si quod tempus a negotiis Suedicis liberum est, id impendo studiis non mihi tantum, sed et posteritati, ut spero, profuturis id praecipue agens, ut et pietatem imprimam animis non vanam illam, sed operantem et ut historias illustrem. Tibi vero gratias ago maximas, quod pro veteri tuo in me affectu tam sollicite tamque benigne de me meisque inquiris. Si quando filius tuus adoleverit et Deus mihi tantum aetatis largiatur, velim eum ad me mittas: dabo operam, ut aliqua cum bona fruge ad te redeat. Quod si interim aut illi, quem mihi commendas, amico tuoGa naar voetnoot8, aut alii cuivis eorum quos amas, aliquid facere potero, quod ipsis gratum sit, scito nulli me parsurum operae, ut qui te semper fecerim facturusque sim plurimi. Vale, clarissime Cassi. Tuus ex animo
| |
Lutetiae, Calendis Iuniis 1640. |
|