Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4472. 1640 januari 14. Aan J. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Pridem nihil mihi laetius accidit quam quod Magnitudinem vestram in summum ordinem regni Suediae senatorum allectam intelligo. Scio quid Excellentissimo parenti, quid toti domui debeam, nec oblitus sum benevolentiae maximae, quam mihi Magnitudo vestra non verbis, sed rebus ostendit. Quare omnia vestra bona meas esse felicitates interpretor pro meis habens, quae eis contingunt, quibus plurimum debeo. De Suedia autem ita merita est domus Oxenstierna, tanta in omnibus ejus nominis est virtutum seges, ut ei regno nihil optari possit prosperius, quam ut plurimi ejus stirpis, non navi tantum Suedicae, sed et gubernaculis admoveantur. Ego si qua re possim ostendere, quantum me hic nuntius delectet, nulli parcam operae, quippe qui sim, Illustris domine, domui vestrae toti, praecipue vero. Illust. vestrae omni jure addictissimus
| |
Lutetiae, 14 Ianuarii 1640. |
|