Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4414. 1639 december 3. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot12.Excellentissime atque illustrissime domine, Non solo Gallorum consilio, sed ex consensu hostium quoque restituta commercia inde apparent, quod eodem tempore per Hispaniam Belgicamque paria | |
publicata sunt edicta. Judicant plerique a pontificeGa naar voetnoot1 id confectum ad struendam viam indutiis universalibus. De Salza certe mirum, quod nunc dicitur, teneri adhuc a Gallis eam urbem, nisi arcanae pactionis aliquid intervenerit. De comite HarcurtioGa naar voetnoot2 nihil habemus, nisi ex oppido Quires, in quo hostes eum circumsederant, viam sibi quaesiisse proelio, cujus adhuc exitus ignoratur. At dux LongavillanusGa naar voetnoot3 ad GleniiGa naar voetnoot4 adventum retro cessit amissis commeatibus bellique instrumento, quod navibus vehebatur. Ita Germeshemum et Neustadium et siqua minora ibi capta erant redient ad hostes. Ipse Longavillanus circa Metim hiberna quaerere dicitur nec abest metus, ne qui cum eo sunt Vinarienses aut diffluant aut Gallorum se numeris addant, pedites maxime, quorum res tenues sunt; equitum lautior fortuna, qui nuper partim sub RosaGa naar voetnoot5 partim sub NassavioGa naar voetnoot6 centenos hostium aliquot ceciderunt. De Turcarum irruptione in Hungariam sermones hic sunt, sed parum fidis auctoribus. De KoningsmarckioGa naar voetnoot7 nihil scribo, quando is nunc in Westphalia non longe a Batavis esse dicitur. Audio cum dolore non tam firmam esse quam vellemus quamque publico expedit Sublimitatis tuae valetudinem. Eam ut restituat, excellentissime et illustrissime domine, Deum immortalem precor simulque, ut regni res prosperet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 3 Decembris ex novo Calendario 1639. Exspecto duo glossaria Gothica perveteri manuGa naar voetnoot8. Ea si accepero simulque privatis curis, quibus premor hactenus, per Sublimitatem tuam liberer, spero nobilissimae gentis antiquitatibus non parum a me lucis accessurumGa naar voetnoot9. Harcurtium aiunt caesis hostium ter mille non multis suorum amissis a fame imminente se liberasse et pervenisse Carignanum, ubi necdum satis in tuto est; et de ipso proelii eventu sermones sunt ambigui. Seditiosorum numerus in inferiore Normannia crescit ad XX, ut dicitur, millia, duce presbyteroGa naar voetnoot10. Scotorum delegati barones duoGa naar voetnoot11 ad regemGa naar voetnoot12 infensum actis eorum parlamentariis regiae potestati directe adversantibus admissi non sunt jussique ab aula | |
abscedere. Id vereor ne in bellum redardescat. Quid Anglia velit, parum adhuc liquet. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|