Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4408. 1639 november 26. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Sicut ex D. MulleriGa naar voetnoot2 morte plurimum dolui tum ob summas viri virtutes tum ob sincerae amicitiae testimonia, quibus me sibi devinxerat, ita temperamentum huic moerori admoverunt res nostrorum prosperae, quas nuntiat epistola Excellentiae vestrae data 2 Novembris ex Calendario novoGa naar voetnoot3, cui accedit, quod in eadem epistola Excellentia vestra in se suscipit laborem tam mihi utilem quam ipsi in tantis negotiis gravem edocendi me de his rebus, quae posthac gerentur. Magno haud dubie in rem communem usui est illa illustris Batavorum parta mari victoriaGa naar voetnoot4. Exspectamus autem nunc, an Anglia excusationem ex necessitatis validissima lege desumptam sit acceptura, deinde an apud DanumGa naar voetnoot5 ac PolonumGa naar voetnoot6 Batavis plus auctoritatis an plus invidiae datura sit haec tanta felicitas. HatzfeldiumGa naar voetnoot7, ni fallor, cum PiccolominaeoGa naar voetnoot8 brevi in Bohemia habebitis ad firmandas res suorum ibi labescentes. De D. LandgraviaeGa naar voetnoot9 deliberationibus video adhuc incertam haerere Galliam; quod si ad sua tantum tutanda cum LunaeburgicoGa naar voetnoot10 conspirat, haud multum inde ad nos perveniet boni, sed de Hilleshemensi territorio credibile est lenius acturum imperatoremGa naar voetnoot11. Pacem bonam atque communem Deum seriis precibus exposco miseratione tot innocentium populorum, quos belli mala tam graviter ac tamdiu premunt. Quod si eam negat hostium iniquitas, ferenda sunt humana humanitus. De Anglis eadem Galli queruntur, quae Excellentia vestra, offerri iis naves inutiles aut militem sine stipendio, revera societatem non in bello, sed in victoria. Sed, nisi fallor, electorem PalatinumGa naar voetnoot12 haud facile reddent coelo libero, nisi loquantur apertius. De pecuniario meo negotio scripsi aliquoties ad magnum D. cancellariumGa naar voetnoot13. Crescunt quotidie erogationes mihi intolerabiles et pro futuro perpetua anxietas, quibus nisi remedia adhibentur, neque regni dignitas ita ut oportet a me defendi poterit neque animus satis se intendere negotiis, multo minus ad alia molienda, quae genti Suedicae suum decus apud posteros adstruant. Haec in Excellentiae vestrae, ut mei amantissimae, sinum deponenda credidi | |
optans ei non tantum a talibus tricis, sed et a malis omnibus immunitatem resque felices. Excellentiae vestrae perpetuo observantissimus
| |
Lutetiae, 26 Novembris 1639. |
|