Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4334. 1639 oktober 11. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Et vetus amicitia et muneris nostri collegium efficit, ut non publica tantum negotia, sed et privata mea desideria ad nullum aut prius aut libentius quam ad Excellentiam vestram deferam. Filius meusGa naar voetnoot2, qui has feret literas, in castris Batavicis duas aestates egit indivulsus BoschioGa naar voetnoot3, qui inter militares architectos primum ibi locum obtinet. Deinde per annos tres eum ab illustrissimo duce Bernhardo VinariensiGa naar voetnoot4 honorem est consecutus, ut inter domesticos ejus nobiles accenseretur. Eo adempto nobis maximo cum malo publico meoque dolore filium hunc meum non in alterius disciplinam tradere volui quam ejus, qui nunc citra controversiam imperatoriae laudis summum occupat locum. Non ignarus autem ejus amicitiae quae Excellentiae vestrae cum domino BannerioGa naar voetnoot5 intercedit, sustinui rogare, ut ejus commendatione apud ipsum reperire possit primo quidam aditum, deinde vero eas partes, quas implere posse videbitur. Deus, illustrissime domine, sospitet Excellentiam vestram. Excellentiae Vestrae perpetua observantia devinctus
| |
Lutetiae, 11 Octobris 1639. |