Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4333. 1639 oktober 11. Aan J. BanérGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Adoptatus in eam gentem, cujus gloriam ac fines arma Excellentiae vestrae propagant, vota feci, ut debui, pro ejus victoriis, victorias ipsas apud regemGa naar voetnoot2 ministrosque ejus non quidem pro rerum dignitate, attamen pro mea facultate praedicavi laetatusque iis sum vehementer tum publico nomine tum meo etiam privato, quod frater Excellentiae vestraeGa naar voetnoot3 is fuerit, qui primus mihi de adsciscenda mihi in patriam Suedia injecerit cogitationem. Quae autem geruntur aut intelliguntur his in partibus, ea perscribere ad Excellentiam vestram omisi ideo, quod illis, qui apud Batavos res Suedicas administrantGa naar voetnoot4, id scirem injunctum muneris, ut a nobis aliisque accepta ad Excellentiam vestram mitterent nollemque nihil profutura narrationum repetitione interstrepere gravissimis curis ac laboribus, quibus regni Suedici sociorumque ejus salus innititur. Nunc vero cum omnibus obsequiis, quae a me proficisci possunt, offero Excellentiae vestrae, quod parentibus carissimum est, unum e filiis meisGa naar voetnoot5, qui per biennium in castris principis ArausionensisGa naar voetnoot6 adfuit semper BoschioGa naar voetnoot7, architectorum militarium principi, deinde per annos plures honorem ab immortalis gloriae principe Bernhardo VinariensiGa naar voetnoot8 accepit, ut inter domesticos ejus nobiles numeraretur. Ego principe exempto rebus humanis nemo mihi apparuit alius, cui potius eum traderem quam Excellentiae vestrae, quae laudem imperatoriae laudis olim cum illo principe communem nunc sola in summo fastigio possidet. Hoc autem rogo unum, ut eis adhibeatur functionibus, quibus par esse videbitur. Ego si quid facere potero, quod gratum sit Excellentiae vestrae, non tantum existimabo me quam debeo reverentiam exhibere eximiis et in aeternum fama victuris Excellentiae vestrae virtutibus, verum etiam nullam me meliorem posse navare regno Suedico operam. Deus, excellentissime et illustrissime domine, prudentiam et fortitudinem Excellentiae vestrae bonis semper successibus condecoret. Excellentiae Vestrae observantissmus cultor
| |
Lutetiae, 11 Octobris 1639. |
|