Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4329. 1639 oktober 8. Aan Isaac VossiusGa naar voetnoot1.Vir doctissime, Pauci sunt dies, cum accepi exspectatum diu ScylacemGa naar voetnoot2 legique, simul ut a librario redierat. Mirarer diligentiam tuam, nisi scirem, cuius esses filius. Ab ita nato ita educato speranda omnia, quae ab aliis sperare non audeamus. Ita omnia converristi cum pulvisculo, ut operam lusuri sint, qui posthac aliquid ad illos geographos sunt conaturi. Nescio felicioremne te tali parenteGa naar voetnoot3, an parentem talibus liberis dicam. Et ipsi et vobis gratulor faveoque et optem id ipsum rebus potius quam verbis ostendere. Tuus optima fide
| |
Lutetiae, VIII octobris MDCXXXIX. | |
Adres: Viro doctissimo Isaaco Vossio, viri summi Gerardi Vossii filio. |
|